Disputationes adversus gentes 7.34.1
Unde igitur fluxit, vel ex quibus enata est causis opinionum haec pravitas? Ex eo scilicet maxime, quod nequeuntes homines, quidnam sit deus, scire, quidnam sit vis ejus, natura, substantia, qualitas: utrumne habeat formam, an nulla sit corporis circumscriptione finitus, agat aliquid, an non agat: vigiletne perpetuo, an aliquando solvatur in somnos: currat, sedeat, ambulet, an ab hujusmodi motibus, et cessione sit liber?
PL 5, 1269Aそれでは、この臆説の歪みは、いったいどこから流れ出たのか、あるいはいかなる原因から生じたのか。それはとりわけ次のことに由来する——すなわち、人間たちは、神とは何であるか、神の力とは、本性とは、実体とは、性質とは何であるかを知ることができず、神が形を持つのか、あるいはいかなる肉体の輪郭にも限られていないのか、何かをなすのか、何もなさないのか、絶えず目覚めているのか、あるいは時には眠りへと解き放たれるのか、走るのか、座るのか、歩くのか、あるいはこの種の運動や停止から自由であるのかを知ることができないからである。
Disputationes adversus gentes 7.34.2
Haec omnia, ut dixi, nequeuntes scire, neque ratione aliqua pervidere, in eas sunt opinationes lapsi, ut deos ex se fingerent, et qualis sibi natura est, et illis talem darent actionum, rerum, voluntatumque naturam.
PL 5, 1269Aこれらすべてを、すでに述べたとおり、知ることができず、いかなる理によっても見通すことができなかったために、人間たちはこのような臆説へと転げ落ち、自分自身に基づいて神々を思い描き、自分自身が持つ本性がどのようなものであれ、それと同じような行為、事柄、意志の本性を神々にも与えたのである。
Disputationes adversus gentes 7.34.3
Quod si animal cernerent nullius esse se pretii, nec inter formiculam plurimum seseque esse discriminis, profecto desinerent arbitrari quidquam se habere commune cum superis, et intra suos fines humilitatis suae modestiam continerent.
PL 5, 1269Bもし彼らが、自分たちが何の値打ちもない生き物であり、蟻とのあいだにさえ大した隔たりがないことを見て取っていたならば、確かに、自分たちが天上の神々と何か共通するものを持つと考えることをやめ、自らの低さの慎ましさを、その分をわきまえて保っていたであろう。
Disputationes adversus gentes 7.34.4
Nunc vero quia cernunt ora, oculos, capita, buccas, auriculas, nasos, caeterasque se alias membrorum gerere ac viscerum portiones, et deos existimant eadem ratione formatos, habitumque illos suum compagine in corporea continere: et quia gaudere, laetari, moestosque se fieri tristioribus conspiciunt causis, arbitrantur et numina ex rebus hilarioribus gaudere, et ex minus laetis animorum contractione conduci: affici se ludis putant et coelitum mentes ludorum delectatione mulceri.
PL 5, 1269Bしかし実のところ、人間たちは自分が口を、目を、頭を、頬を、耳を、鼻を、そしてその他の手足や内臓の部分を持っていることを見て取り、神々もまた同じように形づくられ、その姿を肉体という構造のうちに保っていると考えている。そして、自分が喜び、楽しみ、より悲しい原因によって沈むのを見るがゆえに、神威もまた、より嬉しい事柄によって喜び、より楽しくない事柄によって心を萎縮させられると考えている。自分が競技に心動かされるように、天上の者たちの心もまた競技の楽しさによってなだめられると思っているのだ。
Disputationes adversus gentes 7.34.5
Et quia illis se voluptas est lavacrorum refovere caldoribus, et superis ducunt lavationum esse munditias gratas.
PL 5, 1270Aそして、自分にとって湯の温もりで身を温める湯浴みが快楽であるがゆえに、天上の者たちにとっても湯浴みの清潔さが喜ばしいものであると考えている。
Disputationes adversus gentes 7.34.6
Vindemiamus nos homines, et deos rentur, et credunt suas ducere atque agitare vindemias: dies nobis natalitii sunt, et potentias coelites diis autumant habere natales.
PL 5, 1270A我々人間がぶどうを摘み取るゆえに、神々もそうすると彼らは思い、自分たちのぶどう摘みを執り行い進めていると信じている。我々に誕生日があるゆえに、天上の力ある神々にも誕生日があると彼らは考えている。
Disputationes adversus gentes 7.34.7
Quod si possent adscribere valetudines, aegritudines, et corporales diis morbos, non dubitarent eos lienosos, lippulos, atque enterocelicos dicere, eo quod ipsi et lienosi et lippi sunt saepe, et ingentium herniarium magnitudine ponderosi.
PL 5, 1270Aもし彼らが、病弱さや疾患や肉体の病を神々に帰すことができるとすれば、彼らは疑うことなく、神々を脾臓を病む者、目やにの出る者、腸ヘルニアを患う者とさえ呼ぶであろう——なぜなら、彼ら自身がしばしば脾臓を病み、目やにを出し、巨大なヘルニアの重みに苦しめられているのだから。