アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber V, Caput XXXV 第V巻 第XXXV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1149B · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 5.35.1

1

Denique si accommodum ducitis, etiam illud a vobis repetita interrogatione conquirimus, omnes de Diis fabulas existimetis, id est singulas totas ambifarias ac bilingues, et versipellibus esse scriptas modis; an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias vero multifidas atque allegorici tegminis superjectione velatas?

PL 5, 1149B

最後に、諸君がそれでよいと思うならば、我々は改めて問いを重ねて、諸君に尋ねる。神々についての神話のすべて、すなわちその一つ一つ全体が、二枚舌で両義的な、変幻自在な仕方で書かれている、と諸君は考えるのか。それとも、それらの一部には何ら曖昧なところがなく語られており、別の一部だけが幾重にも分かれ、寓意という覆いを上から被せられて覆われている、と考えるのか。

Disputationes adversus gentes 5.35.2

2

Si enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtensionibus allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus, et promere, quasque in res alias atque intelligentias vocare.

PL 5, 1150A

というのも、もし説き明かしの織物全体とその筋道が、始めから終わりまで、寓意という覆いによって閉ざされているのならば、それぞれの神話が語る個々の事柄に代えて、我々は何を当てはめ、示すべきなのか、そしてそれらをいかなる他の事柄、いかなる意味へと呼び変えるべきなのかを、詳しく説き明かし、示してみよ。

Disputationes adversus gentes 5.35.3

3

Ut enim Jovem pro pluvia, Cererem, verbi causa, pro terra vultis audire, et pro Libera ac patre Dite submersionem seminis atque jactum: ita dicere vos convenit, quid pro tauro debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque irae? quid sibi velit Brimo verbum, quid Jovis solliciti supplicatio? quid allegati coelites nec auditi? quid exectus aries? quid execti arietis proles? quid satisfactio his facta? quid quae rursus gesta sunt libidine obscoeniore cum filia? consimiliter et in altera fabula Enneae nemus, et flores quid sint? quid sumptus ignis ex Aetna, comprehensaeque isto faces? quid peragratio cum his orbis? quid Attica regio? quid eleusinius pagus? quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum? quid cyceonis significet potio? quid adspernatio potionis? quid novatio et revelatio pudendorum? quid spectaculi flagitiosa dulcedo, et ex remediis talibus orbitatis oblivio comparata?

PL 5, 1150A

諸君は、ユピテルを雨のことと、たとえばケレスを大地のことと聞き取るよう望み、リベラと父なるディスを種子の沈み込みと投げ込みのことと聞き取るよう望むのだから、それと同じように、我々が雄牛の代わりに何を受け取るべきか、ケレスの憤りと怒りの代わりに何を受け取るべきかを、諸君は語ってしかるべきである。ブリモという言葉が何を意味するのか、思い悩むユピテルの嘆願とは何か。使いに遣わされながら聞き入れられなかった天の神々とは何か。去勢された雄羊とは何か。去勢された雄羊の子とは何か。それらによってなされた償いとは何か。娘との間にふたたび行われた、より汚らわしい欲望による行いとは何か。同様に、もう一つの神話においては、エンナの森と花々とは何を意味するのか。アエトナから取られた火と、それによって点された松明とは何を意味するのか。それらを携えて世界を巡り歩くこととは何を意味するのか。アッティカの地方とは何を意味するのか。エレウシスの村とは何を意味するのか。バウボーの小屋と田舎びたもてなしとは何を意味するのか。キュケオンの飲み物とは何を意味するのか。その飲み物を拒むこととは何を意味するのか。恥部を作り変えることと、それを露わにすることとは何を意味するのか。見世物のいかがわしい甘美さと、そのような手立てによってもたらされた、子を失った悲しみの忘却とは何を意味するのか。

Disputationes adversus gentes 5.35.4

4

Quod si pro his omnibus, quod oporteat subjici rerum immutatione monstratis, erit ut vobis assensum super tali asseveratione tribuamus: sin autem singula in singulis neque potestis supponere, nec alterum rerum vocare contextum: quid allegoriis obscuratis honestis id, quod simpliciter dictum est, et communem ad intelligentiam publicatum?

PL 5, 1150B

もし、これらすべてについて、事柄を置き換えることで何を当てはめるべきかを諸君が示すことができるのであれば、我々はその主張に同意を与えるであろう。しかし、もし個々の事柄に個々の事柄を当てはめることができず、別の事柄の脈絡を呼び出すこともできないのであれば、単純に語られ、万人の理解のために公にされたことを、なぜ体裁のよい寓意によって曖昧にするのか。