アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput III 第IV巻 第III章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1009A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.3.1

1

Nam quod nobis catervas ignotorum alias inducitis deorum, existimare non possumus, utrumne istud serio, atque ex rei compertae faciatis fide: an fictionibus ludentes cassis ingeniorum lasciviatis luxu.

PL 5, 1009A

諸君が我々に対して、名も知られぬ神々の別の一群をさらに持ち出してくることについては、それが真剣になされ、確かめられた事実への信頼に基づいてなされているのか、それとも空しい作り話に戯れ、才知の放埒に耽っているだけなのか、我々には判じかねる。

Disputationes adversus gentes 4.3.2

2

Quod abjectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone.

PL 5, 1009A

心優しからぬ雌狼が、捨てられた嬰児たちを見逃してやったことから、ワッロを典拠として、その狼はルペルカという女神と呼ばれる、と諸君は言う。

Disputationes adversus gentes 4.3.3

3

Ex rerum ergo proventu, non ex vi naturae dea ista est prodita? et postquam feros morsus immanis prohibuit bellua, et ipsa esse occoepit, et ipsius nominis significantiam traxit? aut si fuit jamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater: cujus fuerit nominis atque appellationis expromite.

PL 5, 1009A

では、この女神は事の成り行きから生じたのであって、本性の力から生じたのではないのか。獰猛な獣が凶暴な噛みつきを控えたその後になって初めて、女神として存在し始め、その名の意味をも得たというのか。それとも、ロムルスとその兄弟が生まれる前から、この女神はすでに存在していたのだとすれば、それがいかなる名、いかなる呼び名であったのかを明らかにせよ。

Disputationes adversus gentes 4.3.4

4

Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in jaculi missione cunctorum praestiterit viribus; et quod Tito Tatio, Capitolinum ut capiat collem, viam pandere atque aperire permissum est: dea Panda est appellata, vel Pantica.

PL 5, 1009A

プラエスタナ(優る女神)と呼ばれるのは、諸君の言うところでは、クイリヌスが投槍においてすべての者の力に優ったからであり、また、ティトゥス・タティウスがカピトリウムの丘を占領するために道を開き広げることが許されたことから、その女神はパンダ、あるいはパンティカと呼ばれた、という。

Disputationes adversus gentes 4.3.5

5

Ante facta haec ergo numquam fuerant numina: et nisi Romulus tenuisset teli trajectione palatium, nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla esset Pantica, nulla Praestana?

PL 5, 1010A

では、これらのことが起こる以前には、これらの神威は決して存在しなかったのか。もしロムルスが投槍によってパラティウムを保持しなかったならば、また、サビニ人の王がタルペイアの岩を手に入れることができなかったならば、パンティカもプラエスタナも存在しなかったであろうか。

Disputationes adversus gentes 4.3.6

6

Et si has dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cujus et hae fuerint vocaminis indicate.

PL 5, 1010A

そして、もしこれらの女神が、その名の由来となった出来事より前から存在していたと諸君が言うのであれば——それは前章で問うたことであるが——これらがそれ以前にいかなる呼び名を持っていたのかを示すがよい。