Disputationes adversus gentes 4.23.1
Ad libidinem homines proni, atque ad voluptatum blanditias naturae infirmitate proclives, adulteria tamen legibus vindicant, et capitalibus afficiunt eos poenis, quos in aliena comprehenderint foedera genialis se lectuli expugnatione jecisse.
PL 5, 1044A情欲に傾きやすく、本性の弱さゆえに快楽の甘言へと向かいがちな人間でさえ、姦通は法によって罰し、他人の婚姻の契りのうちに、婚床を攻め落とすことで身を投じたと知れた者たちには、死刑をもって処する。
Disputationes adversus gentes 4.23.2
Subsessoris et adulteri persona cujus esset turpitudinis, notae cujus, regum maximus nesciebat, et speculator ille, ut fama est, bene meritorum, ac pessime, quidnam deceret se velle rationibus pectoris non perspiciebat amissis.
PL 5, 1045A待ち伏せする者、姦夫という役柄がいかなる恥辱の、いかなる汚名のものであるかを、王たちのうち最も偉大な者は知らずにいた。そして、噂に言うところでは、善き功をなす者たちをも、このうえなく悪しき功をなす者たちをも見張っているというあの者は、胸の分別を失って、自分が何を欲するのがふさわしいかを見きわめてはいなかった。
Disputationes adversus gentes 4.23.3
Et tolerari forsitan male tractatio haec posset, si eum saltem personis conjungeretis comparibus, et adulter a vobis immortalium constitueretur dearum.
PL 5, 1045Aそして、もし諸君が彼を、せめて対等な相手と結びつけ、不死なる女神たちの姦夫として立てるのであれば、この扱いもあるいは辛うじて耐えられたであろう。
Disputationes adversus gentes 4.23.4
In humanis vero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid decoris, quod irritare, quod flectere oculos posset in se Jovis?
PL 5, 1045Aだが、人間の肉体のうちに、いったいどのような美しさが、どのような麗しさがあって、ユピテルの目を掻き立て、その目を自分の方へ振り向かせることができたというのか。
Disputationes adversus gentes 4.23.5
Cutes, viscera, pituita, atque omnis illa proluvies intestinorum sub involucris constituta, quam non modo Lynceus ille penetrabili acie possit horrescere, verum etiam quivis alter sola vel cogitatione vitare.
PL 5, 1045A皮膚、内臓、粘液、そして覆いの下に据えられたあの臓腑のあらゆる汚物——それは、あの鋭い眼力を持つリュンケウスでさえ身震いするだけでなく、他の誰であれ、ただ思い浮かべるだけで避けたくなるものである。
Disputationes adversus gentes 4.23.6
O egregia merces culpae, o digna et pretiosa dulcedo, propter quam Jupiter maximus cygnus fieret, et taurus, et candidorum procreator ovorum.
PL 5, 1045Aおお、罪の見事な報酬よ、おお、それゆえにこそ至高のユピテルが白鳥となり、雄牛となり、白い卵を生ませる者となったという、ふさわしくも高価な甘美さよ。