Disputationes adversus gentes 6.7.1
Sed quid ego haec parva? regnatoris in populi Capitolio quis est hominum, qui ignoret, Oli esse sepulchrum Vulcentani?
PL 5, 1177Aしかし、なぜ私はこのようなささやかなことを述べているのか。支配せる民のカピトリウムに、ウォルキ人オルスの墓があることを知らぬ者が、いったい誰にあろうか。
Disputationes adversus gentes 6.7.2
Quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis evolutum non ante plurimum temporis, aut solum sive partibus caeteris, hoc enim quidam ferunt, aut cum membris omnibus humationis officia sortitum?
PL 5, 1177A私は言う、誰が知らずにいようか。さほど遠くない昔に、基礎の座から人間の頭が掘り出されたことを。その頭は、頭だけでか、あるいは他の部分ともどもか——ある者たちはこう伝えている——、それとも四肢のすべてとともにか、埋葬の営みにあずかっていたのである。
Disputationes adversus gentes 6.7.3
Quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus, Granius, Valerianus vobis, et Fabius indicabunt, cujus Olus fuerit filius, gentis et nationis cujus, ut a germani servulis vita fuerit spoliatus et lumine: quid de suis commeruerit civibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura.
PL 5, 1177Aもしこのことを著述家たちの証言によって明らかにするよう諸君が求めるならば、サンモニクス、グラニウス、ワレリアヌス、そしてファビウスが諸君に示すであろう。オルスが誰の子であったか、いかなる氏族、いかなる民族の者であったか、実の兄弟の奴隷どもによって命と光を奪われたこと、そして自国の市民たちに対して何を犯したために、祖国の土における埋葬を拒まれることになったのかを。
Disputationes adversus gentes 6.7.4
Condiscetis etiam, quamvis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite resecto factum, vel in parte qua rei curiosa fuerit obscuritate conclusum: ut immobilis videlicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret.
PL 5, 1178A諸君はまた知るであろう。彼らはこれを公にしたくないふりをしているとはいえ、切り取られた頭に何がなされたか、あるいは、それが建物のどの箇所に、念の入った隠蔽によって閉じ込められたかを。それは、封じられた前兆の永続性が、揺るぎなく確固として保たれるためであった。
Disputationes adversus gentes 6.7.5
Quod cum opprimi par esset, et vetustatis oblitteratione celari, compositio nominis jecit in medium, et cum suis causis per data sibi tempora inextinguibili fecit testificatione procedere: nec erubuit civitas maxima, et numinum cunctorum cultrix, cum vocabulum templo daret ex Oli capite Capitolium, quam ex nomine Jovio nuncupare.
PL 5, 1178Aこの事は、押し隠され、古さの忘却のうちに覆い隠されるべきはずであったのに、名それ自体の成り立ちがそれを衆目のもとへと投げ出し、その由来もろとも、与えられた歳月を通じて、消えることなき証言によって伝わり続けさせた。そして、あの最も偉大な、あらゆる神威の崇拝者たる都市は、神殿に「オルスの頭」に由来する「カピトリウム」の名を与え、ユピテルの名にちなんで呼ぶことをしなかったことを、恥じもしなかったのである。