Disputationes adversus gentes 2.10.1
Ipsi denique principes, et praedictarum patres sectarum, nonne ipsa ea quae dicunt, suis credita suspicionibus dicunt? Vidit enim Heraclitus res ignium conversionibus fieri? concretione aquarum Thales?
PL 5, 824B結局のところ、これらの学派の首唱者であり祖である当人たちにしても、自分たちが語ることを、自分自身の憶測を信じたうえで語っているのではないか。ヘラクレイトスは、事物が火の転化によって生じるのを見たのか。タレスは、水の凝結によって生じるのを見たのか。
Disputationes adversus gentes 2.10.2
Pythagoras numero exire? incorporales formas Plato? individuorum Democritus concursiones? aut illi, qui autumant nihil posse omnino comprehendi, an sit verum quod dicunt, sciunt: aut ipsum, quod definiunt, veritatis esse intelligunt pronuntiatum?
PL 5, 825Aピュタゴラスは、事物が数から生じ出るのを見たのか。プラトンは、非物体的な諸形相を見たのか。デモクリトスは、原子の衝突を見たのか。あるいは、人間には何ものも一切把握され得ないと主張する者たちは、自分たちの言うことが真実であるかどうかを知っているのか。あるいは、自分たちが規定するその言明が真理のものであると、彼ら自身理解しているのか。
Disputationes adversus gentes 2.10.3
Cum igitur comperti nihil habeatis et cogniti, omniaque illa, quae scribitis, et librorum comprehenditis millibus, credulitate asseveratis duce: quaenam haec est judicatio tam injusta, ut nostram derideatis fidem, quam vos habere conspicitis nostra in credulitate communem?
PL 5, 825Aしたがって、諸君は何一つ確かめられ知られたものを持たず、諸君が書き記し、幾千もの書物に収めるそれらすべてのことを、信じることを導き手として言い張っているにすぎないのに、我々が我々の信の中に持っているのと共通のものを諸君自身が持っていると見て取りながら、我々の信仰を嘲るとは、これはいったい何と不正な裁定であろうか。
Disputationes adversus gentes 2.10.4
Sed sapientibus vos viris omnibus instructis disciplinarum generibus creditis? nempe illis, qui nihil sciscunt, nec pronuntiant unum; qui pro suis sententiis bella cum adversantibus conserunt, et pervicacia semper digladiantur hostili; qui cum alter alterius labefactant, destruunt, convelluntque decreta, cuncta incerta fecerunt, nec posse aliquid sciri ex ipsa dissensione monstrarunt.
PL 5, 825Aしかし諸君は、あらゆる学問の種類を身につけた賢者たちを信じているというのか。まさに、何一つ確かに知らず、一致した見解を述べることのない者たちを。自分たちの学説のために論敵と戦を交え、常に敵対的な執拗さで斬り合う者たちを。互いに相手の教説を揺るがし、打ち壊し、引き裂き合い、あらゆることを不確かなものにし、まさにその不一致そのものによって、何一つ知りえないことを示した者たちを。