Disputationes adversus gentes 2.1.1
Hoc in loco tribui si ulla facultas posset, vellem cum his omnibus, quibus nomen invisum est Christi, ab instituta principaliter defensione diverticulo paulisper facto, talia verba miscere.
PL 5, 810Aこの場でもしそのような機会が与えられうるならば、私は、キリストの名を忌むべきものとするすべての者たちと共に、当初企てた弁明からしばし脇道へ逸れて、次のような言葉を交わしたいと思う。
Disputationes adversus gentes 2.1.2
Si nullam esse ducitis contumelliam respondere aliquid interrogatos, edissertate nobis, et dicite quid rei, quid causae est, quod tam gravibus insectamini Christum bellis? vel quas ejus continetis offensas, ut ad ejus nominis mentionem rabidorum pectorum effervescatis ardoribus?
PL 5, 810A問われて何か答えることを何ら侮辱とは思わぬのであれば、我々に詳しく説き、語るがよい。かくも激しい戦いをもって諸君がキリストを攻め立てるとは、いかなる事柄、いかなる理由によるのか。あるいは、彼のいかなる侮辱を諸君は胸に抱いているがゆえに、彼の名が口にされるや、狂おしい胸の激情に沸き立つのか。
Disputationes adversus gentes 2.1.3
Numquid regiam sibi vindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus infestissimis occupavit, et pacatas ab exordio nationes alias delevit ac sustulit, alias sibi parere cervicibus compulit subjugatis?
PL 5, 813A彼はまさか、王としての権力を我がものと主張して、凶暴極まる軍勢をもって全世界を占領し、はじめから平和であった諸民族の、あるものは滅ぼして絶やし、あるものは首を屈服させて自分に従わせた、とでもいうのか。
Disputationes adversus gentes 2.1.4
Numquid ardoribus avaritiae flagrans universas opes illas, quibus se genus humanum studiose contendit impleri, possessionis suae mancipio vindicavit?
PL 5, 813A彼はまさか、貪欲の炎に燃え立ち、人類がこぞって満たそうと努めるあらゆる富を、自分の所有物として奪い取った、とでもいうのか。
Disputationes adversus gentes 2.1.5
Numquid libidinum cupiditatibus gestiens pudicitiae repagula vi fregit, aut alienis furtim insidiatus est matrimoniis? Numquid arrogantiae supercilio tumidus, injurias et contumelias passim sine ullius personae discriminibus irrogavit?
PL 5, 813A彼はまさか、情欲の欲望に浮かれ立って貞潔の垣を力ずくで打ち破り、あるいは人の婚姻をひそかに狙ったというのか。彼はまさか、傲慢に眉を吊り上げて思い上がり、何人の分け隔てもなく至る所で不正と侮辱を加えたというのか。
Disputationes adversus gentes 2.1.6
Qui si dignus non esset, cui auscultare deberetis, et credere: vel hoc ipso fuerat non aspernandus a vobis, quod salutaria vobis ostenderet, quod vias vobis ad coelum, et vota immortalitatis optaret. Ut non in omnes lumen et praetenderit vitae, et periculum ignorationis amoverit?
PL 5, 813Bもし彼が、諸君が耳を傾け信ずるに値しない者であったとしても、彼が諸君に救いをもたらすものを示し、天への道を、そして不死への願いを諸君のために望んだ、まさにそのことのゆえに、諸君によって斥けられるべきではなかったであろう。彼はすべての者の前に命の光を差し出し、無知という危険を取り除いたのではなかったか。