Disputationes adversus gentes 4.28.1
Ubi enim nuptiae, matrimonia, puerperia, nutrices, artificia, debilitates, ubi status capitis, et conditio servitutis, ubi vulnera, caedes, cruor, ubi amores, desideria, voluptates, ubi omnis animorum affectio ab inquietis perturbationibus veniens, necesse est divinum nihil istic esse: nec quod proprium caduci est generis, et terrenae fragilitatis, praestantiori posse adhaerere naturae.
PL 5, 1061Aなぜなら、婚礼、婚姻、出産、乳母、技巧、虚弱、身分の状態、隷属の境遇があるところ、傷、殺戮、血があるところ、恋、欲望、快楽があるところ、落ち着かぬ動揺から来るあらゆる心の情動があるところ、そこには神的なものは何もあり得ず、滅びゆく種族と地上の脆さに固有のものが、より優れた本性に属することはあり得ないからである。
Disputationes adversus gentes 4.28.2
Quis est enim qui credat, si modo agnoscit ac percipit vis istius potentiae quae sit, aut genitales habuisse partes deum, et abscissione foedissima privatum his esse: aut ex se proditas aliquando intercepisse proles, et vinculorum coercitum poenis: aut cum patre quodammodo conseruisse bella civilia, et eum jure abstinuisse regali: aut exterritum minoris metu vertisse exuperatum terga, et tamquam fugitivum et exulem in submotis delituisse secretis?
PL 5, 1061Aその力の本質がいかなるものかを認識し理解する者であれば、いったい誰が、神が生殖の器官を持ち、この上なく忌まわしい切断によってそれを奪われたと信じようか。あるいは、自分から生み出された子らをかつて奪い取り、そして枷の刑罰によって縛められたと信じようか。あるいは、父といわば内戦を交えて、彼から王権を奪い取ったと信じようか。あるいは、劣った者への恐れに怯えて打ち負かされ、背を向けて逃げ去り、逃亡者、追放者さながらに人目を避けた隠れ家に身を潜めたと信じようか。
Disputationes adversus gentes 4.28.3
Quis est, inquam, qui credat ad humanas accubuisse deum mensas, interemptum avaritiae causa, fefellisse supplices ambiguitate responsi, praecellere in furtorum dolis, adulterasse, servisse, vulneratum esse, et adamasse, et per omnes libidinum formas incestarum cupiditatum circumegisse pellaciam?
PL 5, 1061B私は言う、いったい誰が、神が人間の食卓に列し、強欲のゆえに殺され、託宣の曖昧さによって嘆願者たちを欺き、盗みの企みにおいて抜きん出、姦通し、奴隷として仕え、傷つけられ、恋に落ち、あらゆる情欲の姿を通して、忌まわしい欲望の欺きを繰り広げたと信じようか。
Disputationes adversus gentes 4.28.4
Atquin omnia vos ista et fuisse, et inesse in diis asseveratis vestris: neque ullam praetermittitis speciem vitiositatis, maleficii, lapsus, quam non in convicium numinum opinionum petulantia conferatis.
PL 5, 1062Aしかるに諸君は、これらすべてのことが諸君の神々のうちにかつてあり、また今もあると断言している。悪徳、悪事、堕落のいかなる形をも見過ごさず、それを臆説の放縦さによって神々への誹謗として持ち込んでいるのである。
Disputationes adversus gentes 4.28.5
Aut igitur vobis quaerendi sunt dii alii, in quos omnia ista non cadant: in quos enim haec cadunt, humani sunt generis atque terreni: aut si hi sunt tantummodo, quorum nomina publicastis et mores, opinionibus tollitis vestris. Mortalia sunt enim quaecumque narratis.
PL 5, 1062Aしたがって、諸君はこれらすべてが当てはまらぬ別の神々を探し求めねばならない。というのも、これらのことが当てはまる者たちは、人間の、地上の種族に属するからである。それとも、もし神々とはただ、諸君がその名と習わしを公にしたこの者たちだけであるならば、諸君は自分たちの臆説によって彼らを取り除いてしまっているのである。なぜなら、諸君が語ることはすべて、死すべきものだからである。