Disputationes adversus gentes 7.24.1
Esto, concedatur infelicissimas pecudes non sine aliquo religionis officio divorum apud templa mactari, et quod ex usu consuetudinis factum est, rationis alicujus causam aliquam continere: sed si magnificum videtur, atque amplum, jugulare diis tauros, si illibata, si solida concremari animantium viscera, quid sibi reliqua haec volunt magorum cohaerentia disciplinis, quae in sacrorum reconditis legibus pontificalia restituere mysteria, et rebus inseruere divinis?
PL 5, 1248Aよかろう、この上なく不幸な家畜どもが、神々の神殿のもとで、いくばくかの宗教上の務めを伴わずに屠られるのではないということ、そして慣習の用いから生じたことには、何らかの理屈の根拠が含まれているということを、認めるとしよう。しかし、もし牡牛を神々のために屠ること、生き物の内臓を損なわれぬまま、丸ごと焼き尽くすことが、壮麗で崇高なことと見えるのであれば、それら以外に残るこれらのもの——魔術師たちの教えに結び付き、祭儀の秘められた掟のうちに大神官団の密儀を復活させ、神事のうちに紛れ込ませたもの——は、いったい何を意図しているのか。
Disputationes adversus gentes 7.24.2
Quid inquam, sibi haec volunt, apexanes, hirciae, silicernia, longavi? quae sunt nomina, et farciminum genera, hirquino alia sanguine, comminutis alia inculcata pulmonibus.
PL 5, 1248A私は言う、これらは、アペクサネス、ヒルキアエ、シリケルニウム、ロンガウィ——いったい何を意味するのか。これらは名称であり、腸詰めの類であって、あるものは山羊の血によって、あるものは刻んだ肺を詰め込んで作られる。
Disputationes adversus gentes 7.24.3
Quid taedae? quid naeniae? quid offae? non vulgi, sed quibus est nomen appellatioque penitae: ex quibus quod primum est, in exiguas arvina est miculas, catillaminum insecta de more: quod in secundo situm est, intestini est porrectio, per quam proluvies editur; succis perexsiccata vitalibus: offa autem penita est, cum particula visceris cauda pecoris amputata.
PL 5, 1249A「タエダ」とは何か〔taedae は通常の語義(松明)ではありえず、直後の説明から供物の名と取った〕。「ナエニア」とは何か。「オッファ」とは何か——それも民衆の言う類のものではなく、「ペニタ」という名と呼び名を持つものである。そのうち第一のものは、脂肪を細かい小片にしたもので、「カティッラメン」の慣わしにならって刻まれる。第二の位置にあるものは、腸を引き伸ばしたもので、それを通して排出物が出るものであり、生命の汁をすっかり抜き取られて乾かされている。そして「オッファ・ペニタ」とは、臓物の一片を付けたまま切り取られた家畜の尾のことである。
Disputationes adversus gentes 7.24.4
Quid polimina? quid omenta? quid palasea, sive, ut quidam cognominant, plasea? ex quibus est nomen omenti pars quaedam; quo receptacula ventrium circumretita finiuntur. Bovis cauda est plasea, siligine et sanguine delibuta.
PL 5, 1249Aポリミナとは何か。腸間膜とは何か。パラセア、あるいはある者たちがそう呼ぶようにプラセアとは何か——これらのうち、腸間膜という名は、腹の中身を網状に包んで閉じ込めるある部分を指す。プラセアとは、上質の小麦粉と血にまみれた牛の尾のことである。
Disputationes adversus gentes 7.24.5
Polimina porro sunt ea, quae nos proles verecundius dicimus: a vulgaribus autem assolent cognomine testium nuncupari.
PL 5, 1249Bさて、ポリミナとは、我々が慎み深く「子種」と呼ぶもの——すなわち、俗な者たちが「睾丸」という名で呼び慣わしているものである。
Disputationes adversus gentes 7.24.6
Quid fitilla, quid frumen, quid africia, quid gratilla, catumeum, conspolium, cubula? ex quibus duo, quae prima, sunt pultium nomina, sed genere et qualitate diversa.
PL 5, 1250Aフィティッラとは何か、フルーメンとは何か、アフリキアとは何か、グラティッラ、カトゥメウム、コンスポリウム、クブラとは何か——これらのうち最初の二つは、粥の名であるが、種類と性質を異にする。
Disputationes adversus gentes 7.24.7
Series vero, quae sequitur, liborum significantias continet: et ipsis non est una eademque formatio.
PL 5, 1250Aしかし、これに続く一連のものは、供物菓子(リブム)の意味を含んでおり、それら自体にも一様に同じ形はない。
Disputationes adversus gentes 7.24.8
Non enim placet carnem strebulam nominare, quae taurorum e coxendicibus demitur, pulpamenta non assa, quae in verubus exta sunt, animata prius et torrefacta carbonibus: non salsamina denique, quae sunt una commixtio quadrinis copulata de frugibus.
PL 5, 1250A牡牛の腰から切り取られる肉を「ストレブラ」と呼ぶことも、私の望むところではない。串に刺された臓物であって、あらかじめ息を通わされ、炭火で炙り焼かれたものを「プルパメンタ」と呼ぶことも、そして最後に、四種の穀物を組み合わせた一つの混合物を「サルサミナ」と呼ぶことも、同じく望まない。
Disputationes adversus gentes 7.24.9
Non similiter fendicas, quae et ipsae sunt hirae, quas plebis oratio ilia solet, cum eloquitur, nuncupare. Non ratione eadem aerumnas, quae sunt prima in gurgulionibus capita, quae dejicere cibos et referre natura est ruminatoribus saeculis.
PL 5, 1250A同様に、「フェンディカエ」——それ自体「ヒラエ」でもあり、民衆の言い回しでは、口にするとき「腸」と呼び慣わされているもの——も〔名づけたくはない〕。同じ理屈で、「アエルムナエ」——喉の先端にある部分であり、反芻する家畜〔底本は ruminatoribus saeculis。saeculis は意味が取れないので、文脈から家畜と解した〕にとって、食物を呑み下し、また吐き戻すのが本性であるもの——も〔名づけたくはない〕。
Disputationes adversus gentes 7.24.10
Non magmenta, non augmina, non mille species, vel farciminum, vel fitillarum, quibus nomina indidistis obscura, vulgoque ut essent augustiora, fecistis.
PL 5, 1251A「マグメンタ」も、「アウグミナ」も、腸詰めや「フィティッラ」の千もの種類も〔名づけたくはない〕——諸君はそれらに晦渋な名を与え、それらが民衆の目にはより荘厳なものと映るようにしてしまったのだ。