アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput XXI 第VII巻 第XXI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1244A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.21.1

1

Sed et illud hoc loco consentaneum est ex vobis addiscere: si caper caedatur Jovi, quem patri solemne est Libero, Mercurio mactari: aut bos si sterilis Unxiae, quam Proserpinae tribuitis, quo ritu atque observatione praecipitur: quid facinoris in hoc erit, quid malorum, scelerisve contractum; cum nihil intersit obsequii, cujus animalis e capite honorarium istud debitum compleatur?

PL 5, 1244A

しかし、この場でもまた、諸君から学ぶのがふさわしいことがある。もし山羊がユピテルのために屠られるならば——リベル・パテルやメルクリウスに屠るのが慣例となっているその山羊が——あるいは、もし不妊の牛が、諸君がプロセルピナに帰しているウンクシアのために、定められた儀礼と遵守に従って〔屠られるならば〕、そこにいかなる凶行が、いかなる害悪が、あるいはいかなる罪が生じるというのか。崇敬の点では、いかなる動物の首によってこの敬意の負債が果たされようと、何の違いもないというのに。

Disputationes adversus gentes 7.21.2

2

Confundi haec, inquit, fas non est, nec piaculi parvi est, officia rituum procurationemque miscere. Causam oro edissere. Quia generis certi hostias certis jus est consecrare numinibus, certaque est supplicamenta praestari.

PL 5, 1244A

これらを混同することは許されておらず、儀礼の務めとその執行とを混ぜ合わせることは、些細な罪ではない、と彼は言う。頼むから、その理由を詳しく説き明かしてくれ。——なぜなら、特定の種類のいけにえを特定の神威に捧げることが定めであり、特定の祈願が捧げられるべきだからだ、と。

Disputationes adversus gentes 7.21.3

3

Et quae iterum causa est, ut generis certi hostias certis jus sit consecrare numinibus, certaque et supplicamenta praestari? et hoc enim jus ipsum debet habere suam causam, certisque ab rationibus exoriri, duci. Antiquitatem, consuetudinemque dicturus es?

PL 5, 1244B

それでは重ねて問うが、特定の種類のいけにえを特定の神威に捧げることが定めであり、特定の祈願が捧げられるべきであるとする、その理由は何であるのか。というのも、この定めそのものもまた、自らの理由を持ち、確かな根拠から生じ、導かれるはずだからである。お前は、古さと慣習を語ろうとするのか。

Disputationes adversus gentes 7.21.4

4

Hominum mihi scita pronuntias, et caeci animalis inventa. Ego autem, cum postulo causam mihi depromi, audire desidero, aut coelo aliquid lapsum, aut quod magis res poscit, quid applicitum Jupiter ad tauri habeat sanguinem, ut ei debeat immolari, non debeat Mercurio, Libero?

PL 5, 1244B

それではお前は、人間の定めと、盲目な生き物の考案とを、私に告げているにすぎない。しかし私は、理由を明らかにするよう求めるとき、天から何かが降ったのか、あるいは事柄がより求めているように、ユピテルが牡牛の血に対していかなる関わりを持っているがゆえに、それが彼に捧げられるべきであって、メルクリウスやリベルに捧げられるべきでないのか、ということを聞きたいのだ。

Disputationes adversus gentes 7.21.5

5

Aut natura quae capri est, ut his rursus accommoda, Jovialibus conveniens sacrificiis non sit?

PL 5, 1244B

あるいは、山羊の本性がいかなるものであるがゆえに、それがこれらの神々にはふさわしくとも、ユピテルの犠牲にはふさわしくないというのか。

Disputationes adversus gentes 7.21.6

6

Animalium facta est inter deos divisio, transactionis alicujus pactione convenit, ut ille contineret ab hujus se hostia? hic ut usurpare desineret alieni sanguinis jura? an, ut zelotypi pusiones, communicare gustatum suarum pecudum nolunt? aut, ut gentibus fieri moris diversissimi fama est, quae habentur his esui, aliarum eadem rejiciuntur ab victibus?

PL 5, 1244C

神々のあいだで動物の分配が行われたとでもいうのか。ある取り決めの契約によって、一方の神は他方のいけにえから手を引き、他方の神は他人の血への権利を専有することをやめる、と合意されたのか。それとも、嫉妬深い子供のように、自分たちの家畜の味を分かち合おうとしないのか。あるいは、諸国民のあいだに、まことに多様な慣習があると伝えられるように——ある民には食用とされるものが、他の民の食卓からは同じように退けられる、というのと同じことなのか。