アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput XXIII 第VI巻 第XXIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1208A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.23.1

1

Nisi forte, ut vos fertis, libidinis et voluptatum deae contumelias istas habuere gratissimas; nec ultione facinus existimavere condignum, quod suas quoque mulceret mentes, et quod ab se subdi humanis cupiditatibus scirent.

PL 5, 1208A

それとも、諸君が主張するように、快楽と情欲の女神たちは、これらの侮辱をこのうえなく喜ばしいものとして受け止め、自らの心をも和らげるその凶行を、報復に値するものとは見なさなかったのか。自らが人間の欲望に従わされていることを、承知していたがゆえに。

Disputationes adversus gentes 6.23.2

2

Sed si deae Veneres ingeniis placidioribus praeditae, gerendum esse morem infortuniis judicavere caecorum, cum Capitolium toties edax ignis absumeret, Jovemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum illud arceret incendium, et a pestifero casu res suas ac semet, et cunctam familiam vindicaret?

PL 5, 1208A

しかし、もしウェヌスたる女神たちが、より穏やかな気質を備えているがゆえに、盲いた者どもの不運には調子を合わせてやるべきだと判断したのだとしても、では、貪り食う炎がカピトリウムをかくも幾度も焼き尽くし、カピトリウムのユピテルその人を、その妻や娘もろとも捕らえたとき、あの雷を放つ神は、いったいどこにいたのか。その凶悪な火事を防ぎ、この破滅的な災厄から自らの財産と、自分自身と、家族すべてとを守ることはなかったのか。

Disputationes adversus gentes 6.23.3

3

Ubi Juno regina, cum inclytum ejus fanum sacerdotemque Chrysidem eadem vis flammae Argiva in civitate deleret? Ubi Serapis Aegyptius, cum consimili casu jacuit solutus in cinerem, cum mysteriis omnibus, atque Iside?

PL 5, 1208B

かの同じ炎の猛威がアルゴスの都市において、ユノ女王の名高い聖所と祭司クリュシスとを滅ぼしたとき、女王ユノはどこにいたのか。同様の災厄によって、エジプトのセラピスがあらゆる密儀とイシスとともに崩れ落ち、灰と化したとき、彼はどこにいたのか。

Disputationes adversus gentes 6.23.4

4

Ubi Liber Eleutherius cum Athenis? ubi Diana, cum Ephesi? ubi Dodonaeus Jupiter, cum Dodonae? ubi denique Apollo divinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est, et incensus, ut ex tot auri ponderibus, quae infinita congesserant saecula, nec unum quidem habuerit scripulum, quod hirundinibus hospitis, Varro, ut dicit Menippeus, ostenderet?

PL 5, 1209A

アテナイでは、エレウテリオスのリベルはどこにいたのか。エフェソスでは、ディアナはどこにいたのか。ドドナでは、ドドナのユピテルはどこにいたのか。そして最後に、かの神なるアポロは、海賊や海の盗賊どもによってかくも掠奪され、焼き払われ、果てしない世々が積み上げてきたあれほどの黄金の重さのうちから、客人の家の燕たちに見せるべき一スクループルの黄金すら、持ち合わせていなかったという。メニッポス風のワッロがそう伝えている。そのとき、彼はいったいどこにいたのか。

Disputationes adversus gentes 6.23.5

5

Infiniti operis res esset, in toto orbe describere, quae sint fana convulsa terrae motibus et tempestatibus; quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, quae antistites et sacerdotes ipsi suspicione aversa nudaverint; quae ad ultimum fures, et obserata pandentes remedorum obscuritate Canacheni, quae tuta utique permanerent, et nullis obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides, aut haberent aliquas templorum, quemadmodum dicitur, curas.

PL 5, 1210A

全世界にわたって、地震や嵐によって打ち壊された聖所がどれほどあり、敵によって焼かれた聖所、王や僭主によって焼かれた聖所がどれほどあり、神官や祭司自らが疑いの目をそむけて丸裸にした聖所がどれほどあり、そして最後に、盗人どもがカナコス風の暗がりの合鍵でもって〔底本は remedorum obscuritate Canacheni。本文が崩れているらしく、意味は定かでない〕閉ざされたものをこじ開けた聖所がどれほどあるかを、事細かに書き記すのは、際限のない仕事となるであろう。もし守護する神々がおり、伝えられるとおり神殿への何らかの配慮を持っているのであれば、これらの聖所はことごとく安全なままにとどまり、いかなる偶発の災いにも脅かされることはなかったはずである。

Disputationes adversus gentes 6.23.6

6

Nunc vero, quia cassa sunt, et nullis habitationibus tecta, habet in illis fortuna jus suum, et perinde cunctis subjecta sunt casibus, quam sunt omnia caetera motu interiore privata.

PL 5, 1211A

しかし実のところ、これらの聖所は空虚であり、いかなる住まいによっても守られていないのだから、そこでは運命が自らの権利をふるっており、内なる動きを欠くほかのすべてのものと同じく、ことごとく偶然にさらされているのである。