Disputationes adversus gentes 7.50.1
(Oberth. XXXVI.) Discordiarum alios ex his vos, alios dicitis qui pestilentias irrogent, alios qui amores, qui furias, alios vero qui praesint bellis et sanguinis effusione laetentur: at vero nos contra ab ingeniis numinum judicamus esse disjunctas: aut si sunt, qui haec mala miserrimis inferant subjiciantque mortalibus, ab deorum contendimus procul esse natura, nec sub hujus nominis praedicatione ponendos.
PL 5, 1287A(オベルトゥール版XXXVI)諸君は、これらの神々のうち、ある者たちは不和を、ある者たちは疫病をもたらすと言い、ある者たちは恋情を、狂乱をもたらすと言い、また別の者たちは戦を統べ、血の流れることを喜ぶと言う。しかし我々はこれに反して、そうしたものは神威の本性からは切り離されていると判ずる。あるいは、もしこれらの災いを、この上なく惨めな死すべき者たちにもたらし、負わせる者たちが実在するのだとすれば、我々は、彼らが神々の本性からは程遠いのであり、神々というこの名で呼ばれるべきではないと主張する。
Disputationes adversus gentes 7.50.2
Irasci et perturbari vos numina, caeterisque animorum affectibus mancipata esse atque obnoxia judicatis; nos hujusmodi motus alienos existimamus ab his esse: sunt enim ferocium generum, et mortalitatis obeuntium functiones.
PL 5, 1287B諸君は、神威が怒り、心を乱され、その他もろもろの心の激情に従属し、それに服していると判じている。我々は、この種の動きは神々には無縁のものであると考える。というのも、それらは荒々しい種族に属し、死すべき運命を負う者たちの働きだからである。
Disputationes adversus gentes 7.50.3
Vos pecorum sanguine, vos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere, laetari, et in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem sanguinis nullum esse in coelitibus ducimus: nec esse tam duros, ut miserorum animantium caede saturatas abjiciant iras.
PL 5, 1287B諸君は、神々が家畜の血に、殺戮に、いけにえを屠ることに喜び楽しみ、腹立ちが鎮められると、人間との和解に立ち返ると考えている。我々は、天上の者たちのうちには血への愛好など何もないと考える。また、彼らが、哀れな生き物たちの殺害によって満たされた怒りを捨て去るほど、そのように非情な者たちであるとも考えない。
Disputationes adversus gentes 7.50.4
Vos mero, vos thure honorem arbitramini diis addi, et eorum augescere dignitates: nos monstrum et prodigium judicamus, quod quisquam hominum credit aut augustiorem fieri deum fumo, aut ex roribus exiguis vini ipsum sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum.
PL 5, 1287C諸君は、純酒によって、香によって、神々に栄誉が加えられ、その威厳が増し加わると考えている。我々は、人間の誰かが、神が煙によってより荘厳になるとか、あるいはわずかな酒の雫によって、人間から十分に神聖に、十分に敬意をもって嘆願されたと自ら思うなどと信じることを、怪異で忌まわしいことだと判ずる。
Disputationes adversus gentes 7.50.5
Vos aeris tinnitibus, et tibiarum sonis, vos equorum curriculis, et theatralibus ludis persuasum habetis deos et delectari, et affici, irasque aliquando conceptas eorum satisfactione molliri: nos inconveniens ducimus. quinimmo incredibile judicamus, eos, qui gradibus mille genus omne virtutum perfectionis transierint summitate, in voluptatibus habere, atque in deliciis reseas, quas homo sapiens rideat, et quae non aliis videantur continere aliquid gratiae, quam infantibus parvulis, et trivialiter et populariter institutis.
PL 5, 1288A諸君は、青銅の鳴り響く音や、笛の音によって、馬の競走や、劇場の見世物によって、神々が喜びを覚え、心を動かされ、いったん抱いた怒りも、それらによる満足によって和らげられるのだと信じ込んでいる。我々は、それをふさわしからぬことと判ずる。それどころか、あらゆる徳においてこの上ない完成の極みにまで幾千の段階を経てきた者たちが、そうした快楽に浸り、賢者ならば笑うであろう、また、無邪気な幼な子や、卑俗でありふれた教育しか受けていない者たちにしか、何らかの魅力を含むとは思われないような戯れ事〔底本は reseas。res eas と読む〕を、喜びとしていると考えることを、信じ難いことだと判ずる。