アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XLI 第II巻 第XLI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 875A · 2 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.41.1

1

Idcirco animas misit, ut quae dudum fuerant mites et feritatis affectibus nesciae commoveri, macella sibi, et amphitheatra constituerent, loca sanguinis, et publicae impietatis; ex quibus in altero mandi homines cernerent, et bestiarum laniatibus dissipari; interficere se alios nullius ob meriti causam, sed in gratiam voluptatemque sessorum, ipsosque illos dies, quibus tantum committeretur nefas, in gaudiis communibus ducerent, et festa hilaritate sacrarent; in altero vero animalium miserorum discerperent viscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et vulturibus, portiones, subigerent dentibus, et crudelissimo ventri darent, et in tam saevis atque horridis moribus sortem suam flerent, quas ab talibus mensis paupertatis angustiae vindicarent: pro beatis ac felicibus viverent, quarum ora et faciem tam crudeles polluerent apparatus?

PL 5, 875A

それゆえ彼は魂を遣わした。かつて長らく穏やかであり、獰猛さの情によって心を動かされることを知らなかった魂が、自らのために肉市場と円形闘技場、すなわち血と公然たる不敬の場を設けるために。その一方〔闘技場〕では、人が食い尽くされ、猛獣の牙にかかって引き裂かれるのを、また、何の罪ゆえでもなく、ただ観客たちの喜びと快楽のためだけに、互いが殺し合うのを目にし、しかもそれほどの凶行がなされたまさにその日々を、皆で分かち合う喜びのうちに過ごし、祭りの陽気さをもって聖なるものとするために。そしてもう一方〔肉市場〕では、哀れな獣たちの内臓を引きちぎり、犬や禿鷲がそうするように、それぞれが分け前をひったくり、歯で噛み砕いて、この上なく残忍な腹に与えるために。そして、そのように凶暴で忌まわしい習わしのうちにあって、貧しさの窮迫ゆえにそのような食卓から締め出された者たちは、己が身の上を嘆き、その口と顔とをそれほど残忍な饗応で汚した者たちのほうこそ、幸いで恵まれた者として生きるために。

Disputationes adversus gentes 2.41.2

2

Idcirco animas misit, ut divini ponderis et gravitatis oblitae, gemmas, lapillos, margaritas, castitatis dispendio compararent, innecterent his colla, laminas pertunderent aurium, imminuerent frontes limbis, conficiendis quaererent corporibus fucos, fuligine oculos obumbrarent, nec in formis erubescerent masculorum calamistris vibrare caesariem, cutem corporis levigare, incedere poplitibus nudis, omnique alio cultu vigorem virilitatis, et exponere, et in habitum feminarum deliciasque mollire?

PL 5, 876A

それゆえ彼は魂を遣わした。神にふさわしい重みと厳かさを忘れ果てて、宝石や小石や真珠を貞潔の代償として買い求め、それらを首に結びつけ、耳たぶに孔をうがち、額を髪飾りで狭め、化粧すべき肉体のために紅を求め、煤で目を隈取り、そして男でありながらその姿において、鏝で髪を波打たせ、肌をすべらかにし、膝をあらわにして歩くこと、そのほかあらゆる装いによって男らしさの力を投げ捨て、それを女の風情と柔弱さへとやわらげてしまうことを、恥じなくなるために。