Disputationes adversus gentes 3.22.1
Erras, inquit, et falleris: non enim ipsi opifices dii sunt, sed ingeniis hominum subjiciunt has artes, atque ut vita sit instructior, tradunt scienda mortalibus.
PL 5, 965A「お前は誤っており、思い違いをしている。神々自身が職人であるのではなく、人間の才知にこれらの技を吹き込むのであり、生活がより整ったものとなるように、死すべき者たちに知るべきことを伝えるのだ」と彼らは言う。
Disputationes adversus gentes 3.22.2
Sed qui aliquam subjicit ignaro ac nescio disciplinam, solertemque hunc efficere nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus id, quod alterum colere constituit.
PL 5, 965Aしかし、知らぬ者、無知な者に何らかの教えを吹き込み、何らかの業の知識によってその者を巧みな者にしようとする者は、他者に修めさせようと定めたそのことを、まず自分自身が知っていなければならない。
Disputationes adversus gentes 3.22.3
Neque enim traditor alicujus esse scientiae potis est, ut non ejus, quod tradit praecepta habeat cognita, et rationem teneat exercitatissime comprehensam.
PL 5, 965Aというのも、いかなる知識であれ、その伝授者たりうる者は、自分が伝えるものの教えを知り、その理をこの上なく熟達したかたちで把握していないままではありえないからである。
Disputationes adversus gentes 3.22.4
Dii ergo sunt artifices primi: sive quod, ipsi ut dicitis, subdunt scientiam mentibus: sive quod immortales, et geniti numquam, genus omne terrenum vetustate temporis antecedunt.
PL 5, 965Aしたがって、神々こそが最初の職人なのである——諸君の言うとおり、彼らが心に知識を吹き込むのだとしても、あるいは、彼らが不死であり、決して生まれたことのない者として、時の古さにおいてあらゆる地上の種族に先立つのだとしても。
Disputationes adversus gentes 3.22.5
Hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus: neque usus illorum, neque natura deposcat ingeniosum aliquid, aut sellularium scire: cur esse dicatis in aliis alios perceptionibus gnarures, et habere solertias, in quibus singuli se vincant scientiarum cognitione discreti?
PL 5, 966Aそれゆえ、問われているのはこのことである。天上の者たちのもとには、これらの技のためのいかなる場所もないのであるから——彼らの用も、彼らの本性も、何か才知に富んだこと、あるいは座り仕事の技を求めはしないのであるから——なぜ諸君は、ある者はある知識に、別の者は別の知識に通じていると言い、それぞれが知識の別によって分かたれ、互いに凌ぎ合うほどの巧みさを備えていると言うのか。