アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XIII 第III巻 第XIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 953A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.13.1

1

At vero vos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo et atterminatis humano: et quod indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. Quid ergo dicemus?

PL 5, 953A

ところが諸君は、神々を人間の輪郭と寸法によって測り、それに区切りをつけるだけでは足りず——そしてはるかに見下げ果てたことに——地上の肉体の輪郭でもって限界づけているのである。それでは我々は何と言うべきか。

Disputationes adversus gentes 3.13.2

2

Caput deos gestare tereti rotunditate collectum, retinaculis nervorum dorso illigatum ac pectori, et ad cervicum necessarias flexiones consertionibus verticularum, atque ossea substructione fulciri?

PL 5, 954A

神々が、滑らかな丸みをもって形づくられた頭を持ち、それが腱の紐によって背と胸とに結びつけられ、首の必要な曲がりのために、椎骨の連なりによって、また骨の土台によって支えられていると言うべきなのか。

Disputationes adversus gentes 3.13.3

3

Quod si accipiemus ut verum sit, aures etiam sequitur ut habeant curvis perterebratas anfractibus: oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus obumbratos: suspensum imbricem narium, munctionibus mucculentis et spiritali commeabilem tractui: subactionibus ciborum dentes trini generis, atque in officia trina compositos: manus ministras operum, articulis, digitis, et cubitorum mobilitate tractabiles: corporibus sustinendis pedes, explicandis gressibus, et suggerendis anticipationibus itionum.

PL 5, 954A

もし我々がこれを真実と認めるならば、次のことも帰結する。すなわち、彼らは曲がりくねった孔によって穿たれた耳を持ち、眉の縁に影を落とされた、動く円い眼球を持ち、粘液を分泌する鼻孔と息の通り道とを備えた、垂れ下がる庇のような鼻を持ち、食物を噛み砕くために三種類の、三つの役目に応じて配された歯を持ち、関節と指と肘の可動性とによって動かしうる、働きに仕える手を持ち、体を支え、歩みを繰り広げ、進みゆく先取りを差し出すための足を持つ、ということになろう。

Disputationes adversus gentes 3.13.4

4

Quod si ea, quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari, quae sub costis, earumque sub cratibus cutes contegunt, atque omentorum membranulae: gurguliones, ventriculos, lienes, pulmones, vesiculas, jecora, intestinorum volubilium tractus, et per omnia viscera commeantes purpurei sanguinis venas, cum arteriis spiritalibus conjugatas.

PL 5, 954B

そしてもし、外に現れているこれらのものにふさわしいとするならば、肋骨の下にあり、その骨組みの下で皮膚が覆っているもの、すなわち大網の薄膜や、喉、胃、脾臓、肺、膀胱、肝臓、渦巻く腸の続き、そしてあらゆる内臓を巡る紫の血の脈が、息の通う動脈と結び合わされて、彼らのうちにも運ばれていると考えねばならないことになろう。