アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput I 第III巻 第I章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 936B · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.1.1

1

Jamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius, ut vera dicamus ab excellentibus parte in hac viris, et veritatem istam commeritis nosse, satis plene accurateque responsum est; neque apex ullus ullius praetermissus est quaestionis, qui non sit modis mille et rationibus validissimis refutatus.

PL 5, 936B

これまでもすでに、これらすべての告発——真実を言うならば、むしろ誹謗と言うべきものだが——に対しては、この分野において卓越した人々、すなわちこの真理を知るにふさわしい功績のあった人々によって、十分かつ正確な答えがとうに与えられている。いかなる問いのいかなる要点も見過ごされることなく、幾千もの仕方と、この上なく確固たる理によって論駁されてきたのである。

Disputationes adversus gentes 3.1.2

2

Non est igitur necessarium parte in hac causae diutius immorari. Neque enim stare sine assertoribus non potest religio christiana? aut eo esse comprobabitur vera, si adstipulatores habuerit plurimos, et auctoritatem ab hominibus sumpserit?

PL 5, 938C

それゆえ、この部分の論点に長くとどまる必要はない。はたしてキリスト教の宗教は、擁護者なしには立ちえないとでもいうのか。それとも、多くの同意者を得て、人間から権威を得たならば、それによって真実であると証明されるとでもいうのか。

Disputationes adversus gentes 3.1.3

3

Suis illa contenta est viribus, et veritatis propriae fundaminibus nititur: nec spoliatur vi sua, etiamsi nullum habeat vindicem; immo si linguae omnes contrafaciant, contraque nitantur, et ad fidem illius abrogandam consensionis unitae animositate conspirent.

PL 5, 938C

それは自らの力だけで満ち足りており、おのれ自身の真理という礎の上に立っている。たとえ弁護者を一人も持たなくとも、その力を奪われることはない。いや、たとえあらゆる舌がこれに逆らい、これに抗おうとし、一致団結した敵意をもってその信を覆そうと謀ろうとも、なお奪われることはないのである。