Disputationes adversus gentes 1.25.1
Ac ne quis nos tamen diffidentia responsionis, tranquillitatis existimet Deos donare muneribus, innoxias affingere his mentes, atque ab omni perturbatione dimotas, concedamus, sicut libitum vobis est, intendere in nos iras, sanguinem illos sitire nostrum, et jamdudum nos cupere mortalium submovere de saeculis.
PL 5, 745Aしかし、我々が答弁への自信のなさから、神々に平静という賜物を贈り、彼らに、害を与えることのない、あらゆる動揺から遠ざかった心を仕立てているのだ、と誰にも思われぬように——諸君の望むままに、神々が我々に対して怒りを向け、我々の血を渇望し、かねてより我々を死すべき者たちの世から取り除くことを欲していると認めることにしよう。
Disputationes adversus gentes 1.25.2
Sed si non est molestum, non grave, si communis officii res est, non ex gratia, sed ex vero disceptationis hujus disceptare momenta, audire a vobis exposcimus, quaenam sit haec ratio, quae causa, propter quam in nos tantum et dii saeviant superi, et asperati homines inardescant.
PL 5, 745Bしかし、もしそれが煩わしいことでも重荷でもなく、好意からではなく真実によってこの論争の要点を論じるのが共通の務めであるなら、我々は諸君から聞き出すことを強く求める——いかなる理由が、いかなる原因があって、我々にだけ天なる神々も猛り狂い、憤った人間たちも燃え立つのかを。
Disputationes adversus gentes 1.25.3
Religiones, inquiunt, impias, atque inauditos cultus terrarum in orbe tractatis. Quid, o participes rationis, audetis, homines proloqui, quid effutire, quid promere temerariae vocis desperatione tentatis?
PL 5, 746A「諸君は」と彼らは言う、「不敬虔な宗教と、地上の世界で聞いたこともない祭儀を執り行っている」と。ああ理性を分かち持つ者たち、人間たちよ、諸君は何を語ろうと敢えてするのか、何を口走ろうとするのか、向こう見ずな言葉の絶望のうちに何を差し出そうとするのか。
Disputationes adversus gentes 1.25.4
Deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio venerabili invocare, in rebus fessis totis, ut ita dixerim, sensibus amplexari, amare, suspicere, execrabilis religio est et infausta, impietatis et sacrilegii plena, caerimonias antiquitus institutas novitatis suae superstitione contaminans?
PL 5, 746A至高の神を——存在するあらゆるものの主であり、あらゆる至高なるものの中でも最高位を占める方を——礼拝し、うやうやしい服従をもって呼び求め、苦難のうちにあって、いわば全感覚をもって抱き締め、愛し、仰ぎ見ることが、忌まわしく不吉な宗教であり、不敬と冒瀆に満ちたものであり、古くから定められた祭儀を自らの新奇の迷信によって汚すものだというのか。