Disputationes adversus gentes 2.60.1
Cum igitur et vos ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque explanare possitis quid sit factum, aut quare, aut cur oportuerit non esse, verecundiam convellitis et dilaceratis nostram: qui quae nequeunt sciri, nescire nos confitemur, neque ea conquirere aut investigare curamus, quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamvis mille per corda suspicio se porrigat atque intendat humana.
PL 5, 905Bしたがって、これほど多くの、これほど大きな事柄の起源は諸君自身の手をも逃れ、原因は逃れ、理は逃れ、何が作られたのか、なぜ作られたのか、あるいはなぜそれが存在しなかったはずであったのかを説き明かすこともできないというのに、諸君は我々の慎み深さを引き裂き、切り刻もうとする——我々は、知りえないことを知らないと告白し、把握できないことがこの上なく明白な事柄を、探求し調べようともしないというのに。たとえ人間の推測が、幾千の心のうちで自らを広げ、伸ばそうとも。
Disputationes adversus gentes 2.60.2
Et ideo Christus licet vobis invitis Deus, Deus inquam Christus, hoc enim saepe dicendum est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus, Dei principis jussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret caecam esse naturam, neque ullam posse comprehendere veritatem, positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere, et cognito, quidquid sibi esse suasisset, et prorsus suspicionibus haesitare, litigiosas serere atque intendere quaestiones: omnia ista nos linquere et posthabere praecepit: neque in res eas, quae sint a nostra procul cognitione dimotae, infructuosas immittere cogitationes.
PL 5, 906Aそれゆえキリストは——諸君の意に反しようとも神であり、神である、と私は言う、キリストは、と。このことは繰り返し言わねばならない、不信の者たちの耳がそれによって裂け砕けるように——至高の神の命によって人の姿のもとに語りつつ、死すべき者の本性が盲目であり、目の前に置かれた事柄についてすら、いかなる真理をも把握できず、自らに得心させたことは何でも確かめられ知られたこととして扱い、まったくの推測のうちに揺れ動き、論争的な問いを蒔き散らし押し立てるものであることを知っていたゆえに、これらすべてを我々が捨て置き後回しにするようにお命じになった。そして、我々の認識から遠く隔たった事柄に、実りのない思案を投げ入れることのないように、と。
Disputationes adversus gentes 2.60.3
Sed quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis, atque in eum traducere suspensas pectoris conversiones, memoriam ejus habere perpetuam: et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas sibi contemplationis affingere.
PL 5, 906Bだが、できうる限り、全き知性と心とをもって万物の主のもとへと進み出て、この場所から高く挙げられ、胸の宙吊りになった思いをかの方へと差し向け、かの方の記憶を絶えず保つべきである。そして、かの方はいかなる想像によっても形づくることができないとしても、それでも何やら観想の息吹きのようなものを、自らのために思い描くべきである。
Disputationes adversus gentes 2.60.4
Rebus enim ex omnibus, quas augustae continet divinitatis obscuritas, solum esse indubitabilem, solum verum, et de quo nullus ambigere, nisi amens possit, et desperationis insanae, quem satis sit scire, ut nihil aliud noveris: sisque veram, et maximam scientiam consecutus, in Deo rerum capite et cognitione defixus.
PL 5, 907Aというのも、崇高な神性の不分明さが包み込むあらゆる事柄のうちで、疑いえぬもの、真であるものは、ただかの方おひとりだけであり、かの方について疑いを抱きうるのは、狂った者、そして絶望した狂気の者だけだからである。かの方さえ知れば十分であり、それ以外の何ものを知る必要もない。そうすれば、お前は真の、そして最も偉大な知識を得たことになり、万物の頭である神とその認識のうちに、しっかりと据えられることになるのである。