Disputationes adversus gentes 2.8.1
Et quoniam ridere nostram fidem consuestis, atque ipsam credulitatem facetiis jocularibus lancinare, dicite, o festivi, et meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in vita negotiosum aliquod atque actuosum genus, quod non fide praeeunte suscipiant, sumant, atque aggrediantur actores?
PL 5, 822A諸君は我々の信仰を嘲笑い、その信じる心そのものを戯れの機知でずたずたに切り裂くことを常としてきたのだから、言うがよい、おお、陽気な者たちよ、混じり気なき知恵の一杯に浸り、それに飽き足りた者たちよ——人生において、行為者たちが信を先立たせることなく引き受け、手を付け、着手するような、忙しく活発な仕事の類が、何か一つでもあるだろうか。
Disputationes adversus gentes 2.8.2
Peregrinamini, navigatis: non domum vos credentes peractis negotiationibus remeaturos? terram ferro scinditis, atque oppletis seminum varietate: non credentes vos frugem percepturos esse vicibus temporariis? conjugalia copulatis consortia: non futura esse credentes casta, et officiosi foederis in maritos? liberorum suscipitis prolem: non incolumen credentes fore, et per gradus aetatis venturam senectutis ad metas? aegritudines corporum medicorum committitis manibus: non credentes morbos posse mitigata asperitate leniri? bella cum hostibus geritis: non victoriam vos credentes praeliorum successionibus relaturos? veneramini deos, et colitis: non credentes illos esse, et propitias aures vestris supplicationibus accommodare?
PL 5, 823A諸君は旅をし、船で渡る。商いを終えて家に帰り着くと信じているからではないか。諸君は鉄で大地を切り開き、さまざまな種で満たす。時の巡りに応じて実りを受け取ると信じているからではないか。諸君は夫婦の契りを結ぶ。それが貞潔で、夫に対する務めの絆となると信じているからではないか。諸君は子を儲け育てる。その子が息災であり、齢の階梯を経て老年の極みへと至ると信じているからではないか。諸君は肉体の病を医者の手に委ねる。病が、その激しさを和らげられて、鎮まりうると信じているからではないか。諸君は敵と戦争を交える。戦いの成り行きによって勝利を得ると信じているからではないか。諸君は神々を崇め、崇拝する。彼らが実在し、諸君の祈願に恵み深い耳を傾けると信じているからではないか。