Disputationes adversus gentes 2.26.1
Sed ego cum audio nescio quid praestans animam dici, Deo vicinum et proximum, scientem huc omnia superioribus adventare de saeculis: nolo illam discere, sed docere: nec ex docta, ut dicitur, elementariam fieri: sed retinentem res suas corporibus semet circumligare terrenis.
PL 5, 852Aしかし私は、魂が何か優れたものと言われ、神に近く隣り合うものとされ、あらゆることを知って、より高き世々からこの世へ到来するのだと聞くとき、それが学ぶのではなく教えることを望むのであり、言われるところの学識ある者から初学者へと成り下がることを望まぬのであり、むしろ自分の持つものを保ったまま地上の肉体に自らを結びつけることを望むのである。
Disputationes adversus gentes 2.26.2
Nisi enim sese habuerit res ita, discerni quis poterit, utrumne illud, quod audit, reminiscatur, an discat? cum multo facilius sit credere, discere illam quod nesciat, quam oblitam, quod paulo ante sciebat, et oppositu corporis amitti repetentiam priorum.
PL 5, 853Aなぜなら、もし事がそのようでないならば、魂が聞くところのものを想起しているのか、それとも学んでいるのか、いったい誰が見分けることができようか。魂が知らぬことを学んでいるのだと信じるほうが、つい先ほどまで知っていたことを忘れ、肉体という妨げによって以前の記憶を失っているのだと信じるよりも、はるかに容易いからである。
Disputationes adversus gentes 2.26.3
Et ubi est illud quod dicitur incorporalis anima substantiam non habere? Quod enim nullius est corporis, oppositione alterius non impeditur, nec potest aliquid suaderi perdere id, quod non potest tactum rei oppositae sustinere.
PL 5, 853Aそして、魂は非物体的であり実体を持たないと言われることは、いったいどこにあるのか。いかなる物体でもないものは、他の物体に妨げられることがない。対立する物の接触を受けることのできぬものが、何かを失うよう仕向けられることはありえないのである。
Disputationes adversus gentes 2.26.4
Ut enim numerus in corporibus constitutus, quamvis mille corporibus obruatur, intactus et inviolabilis constat, ita necesse est animas, si sunt, ut perhibetur, incorporeae, oblivionem priorum nullam pati: quamvis eas solidissimae corporum circumligaverint junctiones.
PL 5, 853Aなぜなら、物体のうちに成り立つ数が、たとえ千の物体に埋もれようとも、触れられることなく損なわれずにあり続けるのと同様に、魂もまた、もし言われるとおり非物体的であるならば、たとえ物体のこの上なく堅固な結びつきが取り巻いたとしても、以前の事柄を何ひとつ忘れ去るということがあってはならないからである。
Disputationes adversus gentes 2.26.5
Quid? quod eadem ratio non tantum incorporeas indicat eas non esse, verum etiam privat immortalitate has omni, et ad fines applicat, quibus vita consueta est terminari.
PL 5, 853Bさらに言えば、この同じ理屈は、魂が非物体的でないことを示すだけでなく、あらゆる不死性を魂から奪い去り、生がつねに終わりを迎えるその境界へと魂を結びつけるものでもある。
Disputationes adversus gentes 2.26.6
Quidquid enim causa ingruente nonnulla ita mutatur, et vertitur, ut integritatem suam retinere non possit: id necesse est judicari natura esse passivum.
PL 5, 853Bというのも、何らかの原因が襲いかかることによってこのように変化し、転じられ、自らの完全性を保つことができなくなるものは、その本性上、受動をこうむるものと判定されねばならないからである。
Disputationes adversus gentes 2.26.7
Quod autem est promptum atque expositum passioni, corruptibile esse, ipsa passibilitate interveniente, denuntiatur.
PL 5, 854Aしかるに、受動に対して開かれ、さらされているものは、まさにその受動性そのものが介在することによって、朽ちうるものであることが告げ知らされるのである。