Disputationes adversus gentes 7.43.1
(Oberth. XLVI.) Sed si deus, inquit, non erat, cur, e navi postquam extulit sese, tiberinam ad insulam repsit: nusquam statim comparuit, et viderier ut ante desiit?
PL 5, 1281A(オベルトゥール版XLVI)だが、もし神ではなかったのなら、と彼は言う、なぜ、船から身を運び出したのち、ティベリス島へと這い進んだのか。なぜ、そのまま姿を消し、以前のように見られることをやめてしまったのか。
Disputationes adversus gentes 7.43.2
Possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cujus sese objectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis?
PL 5, 1281A我々に、それが何か障害物であって、その物陰と遮りによって身を隠したのか、それとも何らかの裂け目であったのかを、知ることなどできようか。
Disputationes adversus gentes 7.43.3
Vos pronuntiate, vos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit applicari, si personarum officia sunt certa certarum vestra.
PL 5, 1281A諸君こそ言い立てるがよい、諸君こそ告げるがよい、それがいったい何であったのか、あるいはいかなる部類の物に帰されるべきであったのかを——もし諸君の間で、それぞれの役目が確かに定まっているというのならば。
Disputationes adversus gentes 7.43.4
Cum res ita sit, deque vestro numine, vestraque et religione tractetur, vestrum est potius edocere, vestrumque monstrare, quid illa res fuerit, nostras velle quam exaudire sententias, nostraque expectare decreta.
PL 5, 1281A事柄がそうである以上、そして論じられているのが諸君の神威であり、諸君の宗教そのものである以上、それが何であったかを教え、示すのは、むしろ諸君の務めである。我々の見解を聞きたがったり、我々の判断を待ち望んだりするよりも。
Disputationes adversus gentes 7.43.5
Nam nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit, et visum est: quod historiae prodidere omnes, et oculorum sensibus est comprehensum?
PL 5, 1281Aというのも、我々としては、それがそうであった、そう見られたということ、あらゆる史書が伝え、目の感覚によって捉えられたということ以外に、いったい何を言えようか。
Disputationes adversus gentes 7.43.6
Hanc tamen scilicet colubram validissimi corporis, et prolixitatis immensae; aut si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus; aut si quod aliud nobis usus vocamen obtulerit, aut ampliatio sermonis effinxerit.
PL 5, 1281B我々はこれを、きわめて頑丈な体躯と途方もない長さを持つ「コルブラ」(大蛇)と呼ぶ。あるいは、もしこの名が卑しいというのなら、「アングイス」と呼び、「セルペンス」と名づける。あるいは、慣用がもたらす別の呼び名、言葉の広がりが形づくる別の名を用いてもよい。
Disputationes adversus gentes 7.43.7
Si enim repsit ut coluber, non pedibus se ferens, neque suas subexplicans itiones, sed ventre nixus ac pectore: si ex materia formatus carnis longitudinem porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, si obsita squamis terga, si macularum suffectionibus varia, si os dentibus horridum, et ad infligendos instructum morsus: quid aliud possumus, quam generis eum dicere fuisse terreni; quamvis fuerit immanis et nimius, quamvis illum ab Regulo exercitus vi caesum, longitudine corporis et roboris anteiret?
PL 5, 1281Bというのも、もし彼が蛇として這い進み、足で身を運ぶのでも、自らの歩みを繰り広げるのでもなく、腹と胸とで身を支えて進んだのならば——もし肉という材料からかたちづくられ、なめらかに伸びる長さを持っていたのならば——もし頭と尾を持ち、鱗に覆われた背を持ち、斑点のとりどりの色に彩られ、口には牙が並び、咬みつくべく備えられていたのならば——我々は彼を、地に属する種族に属していたと言うほかに、何を言えようか。たとえそれが巨大で度外れなものであったとしても、たとえ、レグルスの軍勢によって力ずくで討ち取られたあの蛇を、体の長さと強さとにおいて上回っていたのだとしても。
Disputationes adversus gentes 7.43.8
Sed aliud nos remur, et labefacimus et destruimus veritatem. Ergo vestrum est explicare, quidnam ille fuerit, vel cujus generis, nominis et qualitatis cujus.
PL 5, 1281Bだが、我々は別のことを考えており、真実を揺るがし、打ち壊しているのだという。それならば、それがいったい何であったのか、いかなる種族に属し、いかなる名と性質を持つものであったのかを説き明かすのは、諸君の務めである。
Disputationes adversus gentes 7.43.9
Nam deus esse qui potuit, cum haberet ea, quae diximus, quae dii habere non debent, si cogitant dii esse, et vocaminis hujus eminentiam possidere? Tiberinam postquam ad insulam repsit nusquam continuo apparuit: qua ex re numen fuisse monstratur?
PL 5, 1281Cというのも、我々が述べたような性質——神々がもし自らを神であると考え、この名の卓越性を保持しようとするなら持つべきでない性質——を備えていながら、いったいどうして神でありえようか。ティベリス島へと這い進んだのち、たちどころにどこにも姿を現さなかった——このことから、いったいどうして神性であったことが示されるというのか。
Disputationes adversus gentes 7.43.10
Possumus enim scire, utrumne istic aliquod rei fuerit alicujus obstaculum, cujus sese objectu acque oppositione protexerit, an hiatus aliquis, aut ex molibus inaequaliter aggeratis successus quidam, et fornices, in quos intulit se raptim, circumscripto tuentium visu?
PL 5, 1282A我々に、そこに何らかの物の障害があって、その物陰と遮りによって身を守ったのか、あるいは何かの裂け目があったのか、あるいは不揃いに積み上げられた石塊のあいだに通路があり、見張る者たちの目を欺いて、そこに素早く身を投げ入れたアーチ状の穴があったのかを、知ることなどできようか。
Disputationes adversus gentes 7.43.11
Quid enim si flumen transilivit? quid si transpatavit? quid si sylvarum densitatibus se dedit?
PL 5, 1282Aもし彼が川を跳び越えたのだとしたら、どうなのか。もし泳ぎ渡ったのだとしたら、どうなのか。もし森の茂みに身を投じたのだとしたら、どうなのか。
Disputationes adversus gentes 7.43.12
Argumentatio flaccida est, ea re suspicari deum illum fuisse serpentem, quod ab oculis sese properata omni festinatione subtraxit: cum deum non fuisse eadem rursus possit argumentatione monstrari.
PL 5, 1282A彼があらゆる急ぎをもって速やかに人々の目から身を隠したという、そのことをもって彼が神であったと推し量るのは、力のない論証である。なぜなら、まさに同じ論証によって、彼が神ではなかったことをも、逆に示しうるのだから。