Disputationes adversus gentes 4.7.1
Etiamne militaris Venus castrensibus plagiis praesidet, et puerorum stupris? Etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscoenas illas et luteas voluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa procedere?
PL 5, 1014B軍のウェヌスもまた、軍営でのかどわかしと少年の凌辱を司るというのか。ペルフィカ(成し遂げる女神)もまた、あの穢れた汚らわしい快楽を、何の障りもない甘美さのうちに成し遂げさせる、神威の民のひとりだというのか。
Disputationes adversus gentes 4.7.2
Etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est, virginalem scrobem effodientibus maritis? Etiamne Tutunus, cujus immanibus pudendis, horrentique fascino, vestras inequitare matronas, et auspicabile ducitis, et optatis?
PL 5, 1015Aペルトゥンダ(貫く女神)もまた、寝室に居合わせて、処女の溝を穿つ夫たちを助けるというのか。トゥトゥヌスもまた——その巨大な陰部と身の毛もよだつ男根とをもって、諸君の既婚婦人たちの上に跨がることを、諸君は吉兆と見なし、望んでいるというのか。
Disputationes adversus gentes 4.7.3
Quod si minime vos admonent ad intellectum veritatis res ipsae: nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere inanissimae superstitionis figmenta haec esse, et falsorum imaginationes deorum?
PL 5, 1015Aもし事柄そのものが諸君に真理の理解へと向かうよう促さないのであれば、せめてその名そのものからだけでも、これらがこの上なく空しい迷信の作り事であり、偽りの神々の思い描きにすぎないことを、諸君は知ることができないのか。
Disputationes adversus gentes 4.7.4
Putationibus arborum Puta, inquitis, praesto est, rebus petendis Peta: Deus nemorum Nemestrinus est: Patellana numen est, et Patella, ex quibus una est patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta.
PL 5, 1015A樹木の剪定にはプタ(剪定の女神)が、求める事柄にはペタ(求めの女神)が居合わせる、と諸君は言う。森の神はネメストリヌスである。パテッラナとパテッラは神威であって、そのうち一方はすでに開かれた事柄に、他方は開かれるべき事柄に定められている。
Disputationes adversus gentes 4.7.5
Nodutis dicitur Deus, quia ad nodos perducit res satas: et quae praeest frugibus ferendis, Terensis: ab erroribus viarum Dea Vibilia liberat: in tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes: in Naeniae, quibus extrema sunt tempora.
PL 5, 1016Aノドゥティス(節の神)は、播かれた作物を節へと導くゆえに、そう呼ばれる。実りをもたらすことを司る女神はテレンシスである。道に迷う誤りから、女神ウィビリアが解き放つ。子を失った親たちはオルボナ(喪失の女神)の守りのうちにあり、末期の時を迎える者たちはナエニア(哀歌の女神)の守りのうちにある。
Disputationes adversus gentes 4.7.6
Jam quae durat et solidat infantibus parvis ossa, Ossilago ipsa memoratur. Mellonia Dea est pollens potensque in apibus, mellis curans custodiensque dulcedinem.
PL 5, 1016Aまた、幼子の骨を硬く固める女神は、オッシラゴ(骨の女神)その名で語られる。メッローニア(蜂蜜の女神)は蜂において力を振るい、蜜の甘さを世話し守る女神である。