アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XIV 第II巻 第XIV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 831A · 8 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.14.1

1

Audetis ridere nos, cum gehennas dicimus, et inextinguibiles quosdam ignes, in quos animas dejici ab earum hostibus, inimicisque cognovimus? Quid?

PL 5, 831A

諸君は、我々がゲヘナを、そして魂がその敵と仇によって投げ込まれると我々の知るところとなった、ある消えることなき火を語ることを、嘲笑おうというのか。では、どうであろうか。

Disputationes adversus gentes 2.14.2

2

Plato idem vester in eo volumine, quod de animae immortalitate composuit, non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluvios, et Pyriphlegethontem nominat, in quibus animas asseverat volvi, mergi, exuri?

PL 5, 831A

諸君の同じプラトンは、魂の不死について著したかの書物において、アケロン、ステュクス、コキュトスの川々、そしてピュリプレゲトンを名指し、それらの中で魂が転がされ、沈められ、焼かれると断言しているのではないか。

Disputationes adversus gentes 2.14.3

3

Et homo prudentiae non pravae, et examinis judiciique perpensi rem inenodabilem suscipit: ut cum animas dicat immortales, perpetuas, et corporali soliditate privatas, puniri eas dicat tamen, et doloribus afficiat sensuum.

PL 5, 831B

そして、悪しからぬ知恵を持ち、熟慮された吟味と判断を有するこの人物は、解きほぐしえぬ事柄を引き受けている。すなわち、魂は不死であり、永続的であり、肉体の堅固さを欠くと語りながら、それでもなお魂が罰せられると語り、感覚の苦痛を魂に負わせているのである。

Disputationes adversus gentes 2.14.4

4

Quis autem hominum non videt quod sit immortale, quod simplex, nullum posse dolorem admittere? quod autem sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? Nec tamen ejus auctoritas plurimum a veritate declinat.

PL 5, 831B

だが、不死なるもの、単純なるものが、いかなる苦痛をも受け入れえないことを、いったい誰が見て取らないであろうか。また、苦痛を感じるものが、不死性を持ちえないことを。とはいえ、彼〔プラトン〕の権威が真理から大きく逸れているわけではない。

Disputationes adversus gentes 2.14.5

5

Quamvis enim vir lenis, et benevolae voluntatis inhumanum esse crediderit, capitali animas sententia condemnari: non est tamen absone suspicatus jaci eas in flumina torrentia flammarum globis, et coenosis voraginibus tetra.

PL 5, 832A

というのも、この温和で善意ある人物は、魂が死刑の判決によって断罪されることを非人道的だと考えたであろうが、それでも彼が、魂が炎の渦巻く奔流と、泥にまみれた恐ろしい深淵とに投げ込まれると推測したことは、的外れではなかったからである。

Disputationes adversus gentes 2.14.6

6

Jaciuntur enim, et ad nihilum redactae, interitionis perpetuae frustratione vanescunt. Sunt enim mediae qualitatis, sicut Christo auctore compertum est, et interire quae possint, Deum si ignoraverint, vitae et ab exilio liberari, si ad ejus se minas, atque indulgentias applicarint.

PL 5, 832A

魂は投げ込まれ、無へと帰せられて、永遠の滅びの虚しさのうちに消え去るのである。というのも魂は、キリストによって明らかにされたとおり、中間の性質のものであり、神を知らなければ滅びうるが、もし神の威嚇と寛容とに身を委ねるならば、生命を得て追放の身から解き放たれうるからである。

Disputationes adversus gentes 2.14.7

7

Et ut quod ignotum est pateat, haec est hominis mors vera, haec nihil residuum faciens. Nam illa, quae sub oculis cernitur, animarum est a corporibus dijugatio, non finis abolitionis extremus.

PL 5, 832A

そして、知られていないことが明らかになるように言うならば、これこそが人間の真の死であり、何も残さぬ死である。なぜなら、我々の目に見えるあの死は、魂が肉体から引き離されることであって、消滅の最終的な終わりではないからである。

Disputationes adversus gentes 2.14.8

8

Haec, inquam, est hominis mors vera, cum animae nescientes Deum per longissimi temporis cruciatum consumuntur igni ferro, in quem illas jacient quidam crudeliter saevi, et ante Christum incogniti, et ab solo sciente detecti.

PL 5, 832B

これこそ、私が言う、人間の真の死である——すなわち、神を知らぬ魂が、この上なく長い時の責め苦を経て、凄まじい火〔底本は igni ferro。意味が取れないので、ferus の意と取った〕によって滅び尽くされることであり、その火の中へ、ある残酷で獰猛な者たちが魂を投げ込むのである。その者たちは、キリスト以前には知られておらず、ただ知る方によってのみ暴かれたのである。