アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XXXIV 第III巻 第XXXIV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 986A · 2 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.34.1

1

Non indocti apud vos viri, neque quod induxerit libido garrientes, Dianam, Cererem, Lunam, caput esse unius Dei triviali germanitate pronuntiant: neque, ut sunt trinae dissimilitudines nominum, personarum differentias tres esse: Lunam in his omnibus vocari, atque in ejus vocamen reliquorum seriem coacervatam esse cognominum.

PL 5, 986A

諸君のもとにいる、無学ならざる人々——気まぐれの導くままにおしゃべりしているのではない人々——は、ディアナ、ケレス、ルナが、三叉路〔トリウィア〕の血縁によって、ただひとりの神という一個の存在にほかならないと言い表している。名の三つの違いがあるからといって、人格の違いが三つあるわけではない、と。これらすべてにおいて呼ばれているのはルナであり、それ以外の呼び名の連なりは、この彼女の呼び名へと積み重ねられたものにすぎない、と。

Disputationes adversus gentes 3.34.2

2

Quod si exploratum, si fixum est, atque ita si esse rei veritas monstrat, cassum iterum nomen est Cereris, cassum Dianae: atque ita perducitur res eo, ut et illa frugum, sicut perhibetis, inventrix, vobis ducibus atque auctoribus nulla sit, et exspolietur Apollo germana, quam quondam puris in fontibus abluentem membrorum sordes corniger ille venator inspexit, et poenam curiositatis invenit.

PL 5, 986A

もしこれが確かめられ、定まったことであり、事の真実がそのように示すのであれば、ケレスの名もまた空虚であり、ディアナの名もまた空虚である。かくして事は次のところへと運ばれる——諸君が語るように、あの実りの発見者たる女神も、諸君を導き手、証人とするなら、存在しないことになり、かつて清らかな泉で身の汚れを洗い流していたところを、角を生やしたかの猟師が覗き見て、その詮索の罰を身に招いた、その妹をアポロは奪われることになるのである。