Disputationes adversus gentes 7.38.1
(Oberth. XLI.) Habent quidem miraculi speciem, quinimmo habere creduntur cuncta ista, quae dicta sunt: si ita, ut sunt prompta, humanum veniant ad auditum: nec diffitemur inesse his quiddam, quod in prima positum, quemadmodum dicitur, fronte perstringere aures possit, et veritatis similitudine circumvenire.
PL 5, 1274A(オベルトゥール版XLI)なるほどこれらすべて——語られてきたところのもの——は奇跡の様相を呈している。いや、そのような様相を有していると信じられている。ただし、それがそのまま人の耳に伝えられた場合のことである。我々もまた、これらのうちに、いわば一見して耳を打ちうる何ものかがあり、それが真理に似た装いによって人を欺きうることを否定はしない。
Disputationes adversus gentes 7.38.2
Caeterum si penitus intueri res factas, personas, et personarum volueris voluntates, nihil esse reperies diis dignum, et quod saepe jam dictum est, quod ad hujus nominis speciem dignitatemque referatur.
PL 5, 1274Bしかし、もし事の次第、登場する人物たち、そしてその人物たちの意志を深く見つめようとすれば、神々にふさわしいものは何も見出せないであろう。そして、すでにしばしば言われたとおり、この名の様相と品位とに関わるものも見出せないであろう。
Disputationes adversus gentes 7.38.3
Quis est enim primum, qui deum illum fuisse credat, qui currentibus frustra delectaretur equuleis, evocarique se genere hoc ludicri jucundissimum duceret?
PL 5, 1274Bそもそも第一に、誰が、空しく走り回る馬たちに喜びを覚え、この種の見世物によって呼び出されることをこの上なく快いことと考えるような者を、神であったと信じるだろうか。
Disputationes adversus gentes 7.38.4
Imo illum fuisse quis est qui assentiatur Jovem, quem deum principem dicitis, et rerum, quaecumque sunt, conditorem: qui spectatum proficisceretur e coelo, cantherios de velocitate certantes, replicantes gyros septem, et quos dissimiles ipse corporum esse in mobilitate voluisset, eos tamen gaudere, transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos verti, trahi alios cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et crudelitatibus mixtas summis in voluptatibus habuisse, quas homo quivis laetus, nec ad studium plenae gravitatis ac ponderis eruditus puerilia duce ret atque aspernaretur ut ludicra?
PL 5, 1274Bいや、それどころか、ユピテル——諸君が至高の神と呼び、存在するものすべての創造者と呼ぶあの者——が、天から見物のために出向き、駄馬どもが速さを競い七周を繰り返すのを見ていた、しかも彼自身が体の敏捷さにおいて互いに異なるようにと望んだはずのその馬どもが、それでいて喜び、追い越し、追い越され、うつむきに倒れ、もんどりうって転がり、車もろとも仰向けにひっくり返され、あるものは脚をつかまれて引きずられ、あるものは脚を折られて足を引きずるのを見ていた、そして、愚劣さが下らぬことと残酷さとに入り混じったものを至上の快楽としていた——そのような者であったと、誰が同意するだろうか。それは、陽気な人間であれば誰でも、たとえ十全な重厚さと重みへの探求に鍛えられていない者であっても、子供じみたこととみなし、戯れとして退けるであろうものなのに。
Disputationes adversus gentes 7.38.5
Quis est, inquam, qui credat, repetamus ut assidue hanc vocem, generis eum fuisse divini, qui quoniam ludis actus per circi est spatium, meritorum poenas et supplicia redditurus, ira exacerbatus ardesceret, seseque ad vires accingeret ultionis?
PL 5, 1275A誰が——このもの言いを絶えず繰り返すとしよう——彼が神々の類に属していたなどと信じるだろうか。競技のさなか、その所業に応じた罰と責め苦を受けようとしていた者が競技場の空間を引き回されたことで〔qui の指す者は定かでない。次節に合わせ、罰を受ける者と取った〕、彼が怒りに苛まれて燃え上がり、報復の力へと身構えたなどとは。
Disputationes adversus gentes 7.38.6
Si enim nocens servus, atque illa fuerat animadversione puniendus: qui debuit Jupiter indignatione aliqua commoveri, cum ageretur injuste nihil, imo cum nocens caput poenis convenientibus plecteretur?
PL 5, 1275Bもしその者が罪ある奴隷であり、まさにその処罰によって罰せられるべき者であったならば——不正なことは何一つ行われていなかったのに、いや、罪ある者がふさわしい罰によって罰せられていたのに——ユピテルはいったいいかなる憤りに動かされねばならなかったのか。
Disputationes adversus gentes 7.38.7
Sin autem immunis ab scelere, neque ulli obnoxius crimini, vitiosi praesulis ipse fuit in causa, cui cum subvenire potuisset, non fecit, immo ipse quaesivit, et pati quod improbabat, et ab aliis poenas suae permissionis exigere: et cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiavit in praesule, quia crucis ad poenas per circi actus est medium, virgis dilaceratus et flagris?
PL 5, 1275Bだが逆に、もしその者が悪事とは無縁であり、いかなる罪にも問われうる者でなかったならば、落ち度ある先導者の原因となったのはユピテル自身である〔vitiosi praesulis ipse fuit in causa の構文と落ち度の主体は定かでない〕。助けることができたのに、彼はその者を助けなかった。いや、それどころか、みずから求めたのだ——自分が是としなかったことをその者に耐えさせることも、自分が許したことの罰を他の者たちから取り立てることも。それならばなぜ、その後になって、先導者の件で、すなわちその者が笞と鞭とに引き裂かれながら十字架の刑へと競技場の中央を引き回されたことで、自分が傷つけられたと訴え、言い立てたのか。