Disputationes adversus gentes 4.11.1
Quid dicitis, o patres novarum religionum, quid potestatum? Hoscine a nobis deos violari, et negligi sacrilego clamitatis, quiritaminique contemptu Lateranum Genium focorum, Limentinum praesidem liminum, Pertundam, Perficam, Nodutim Terensem? et quia non supplices Mutuno procumbimus atque Tutuno, ad interitum res lapsas, atque ipsum dicitis mundum leges suas et constituta mutasse?
PL 5, 1022A新たな宗教の父たちよ、また新たな権能の父たちよ、諸君は何を言うのか。我々が瀆聖的な侮りをもってこれらの神々を冒瀆し、蔑ろにしていると、諸君は声高に叫び、泣きわめくのか——炉の守護霊ラテラヌスを、敷居の守り手リメンティヌスを、ペルトゥンダを、ペルフィカを、ノドゥティスを、テレンシスを。また、我々がムトゥヌスとトゥトゥヌスの前にひれ伏し嘆願しないがゆえに、万物は破滅へと落ち込み、世界そのものがその法と定めを変えてしまったと諸君は言うのか。
Disputationes adversus gentes 4.11.2
At quin videte, perspicite, ne dum talia confingitis monstra, taliaque molimini, deos offenderitis certissimos, si modo sunt ulli, qui istius nominis mereantur sustinere atque habere fastigium, nec propter aliam causam mala ista, quae dicitis, ferveant, et quotidianis accessionibus inolescant.
PL 5, 1023Aだが、諸君はよく見るがよい、よく見きわめるがよい——このような怪物じみたものを作り上げ、このようなことを企てているうちに、まことに確かな神々を、もしそのような名にふさわしい高みを保ち持つ神が一柱でもあるならば、その神々を怒らせているのではないかと。そして、諸君の言うそれらの災いが激しく燃え盛り、日々の増加によって膨れ上がるのは、まさにそのほかならぬ理由からではないかと。
Disputationes adversus gentes 4.11.3
Cur ergo e vobis fortasse aliquis dixerit, esse falsum istos deos contendis? Et invocati ab haruspicibus parent, et suis acciti nominibus veniunt, et fidelia reddunt responsa quaerentibus?
PL 5, 1023A「それではなぜ」と諸君のうちの誰かはことによると言うであろう、「お前はこれらの神々が偽りであると主張するのか。彼らは臓卜官によって呼び求められれば従い、自らの名によって招かれれば来たり、問う者たちに真実の答えを返すではないか」と。
Disputationes adversus gentes 4.11.4
Possumus obtinere falsum esse quod dicitur, vel quod suspicionibus plenissima res tota est: vel quod multas quotidie praedictionum videmus, aut aliter cadere, aut in contrarios exitus frustrata exspectatione torqueri.
PL 5, 1023A我々は、言われていることが偽りであると立証しうる。それは、この事柄全体が疑わしさに満ちているからであり、また、我々が日々多くの予言が、あるいは違ったふうに落着し、あるいは期待を裏切られて正反対の結末へとねじ曲げられるのを見ているからである。