アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput XL 第I巻 第XL章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 768A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.40.1

1

Sed patibulo affixus interiit. Quid istud ad causam? Neque enim qualitas et deformitas mortis dicta ejus immutat aut facta, aut eo minor videbitur disciplinarum ejus auctoritas, quia vinculis corporis non naturali dissolutione digressus est, sed vi illata decessit.

PL 5, 768A

「しかし彼は磔木に架けられて死んだ」と言うのか。それが事の是非にどう関わるのか。なぜなら、死のありようと醜さは、彼の語った言葉も行った業も変えるものではなく、彼が肉体の束縛から、自然な解体によってではなく外から加えられた力によって去ったからといって、そのために彼の教えの権威が小さく見えることもないからである。

Disputationes adversus gentes 1.40.2

2

Pythagoras Samius suscipione dominationis injusta vivus concrematus in fano est: numquid ea, quae docuit, vim propriam perdiderunt, quia non spiritum sponte, sed crudelitate appetitus effudit?

PL 5, 768B

サモスのピュタゴラスは、支配権を握ろうとしているという不当な疑いをかけられ、生きたまま聖所で焼かれた。彼が教えたことは、その固有の力を失ったというのか——彼が自ら進んで息を引き渡したのではなく、残酷な暴行によって命を吐き出させられたからといって。

Disputationes adversus gentes 1.40.3

3

Similiter Socrates, civitatis suae judicio damnatus, capitali affectus est poena: numquid irrita facta sunt, quae sunt ab eo de moribus, virtutibus, et officiis disputata, quia injuria expulsus e vita est?

PL 5, 769A

同様にソクラテスも、自らの都市の裁きによって断罪され、死刑に処せられた。彼が習俗について、徳について、務めについて論じたことが、無効になったというのか——不当にも命から追い出されたからといって。

Disputationes adversus gentes 1.40.4

4

Innumerabiles alii gloria, et virtute, et exis imatione pollentes, acerbissimarum mortium experti sunt formas, ut Aquilius, Trebonius, Regulus: numquid idcirco post vitam judicati sunt turpes, quia non publica lege fatorum, sed mortis asperrimo genere lacerati, excruciatique perierunt?

PL 5, 769A

栄光と徳と高い評判とにおいて力あった他の無数の者たちも、この上なく苛烈な死のありようを経験した——アクィリウス、トレボニウス、レグルスのように。それゆえに、彼らは死後、恥ずべき者と判定されたのか——公けの運命の理法によってではなく、最も過酷な種類の死によって引き裂かれ、責め苛まれて滅びたからといって。

Disputationes adversus gentes 1.40.5

5

Nemo umquam innocens male interemptus infamis est: nec turpitudinis alicujus commaculatur nota, qui non suo merito poenas graves, sed cruciatoris perpetitur saevitate.

PL 5, 769B

無実の者が不当に殺されたとしても、それによって不名誉な者となったためしはない。自らの所業のゆえにではなく、責め苦を負わせる者の残虐さによって重い刑罰を受ける者は、いかなる恥辱の烙印によっても汚されることはないのである。