アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput LVI 第II巻 第LVI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 898A · 9 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.56.1

1

Caetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus assolent controversiisque versari, quibus genitoribus orta sint, vel quibus actoribus fiant, neque nosce contendimus, neque inquirere aut vestigare curamus; suis omnia relinquimus causis, nec ad id quod expetimus, esse nobis adjuncta atque applicata judicamus.

PL 5, 898A

その他、通常問題や論争のうちで取り沙汰されるあらゆる事柄——それらがいかなる生みの親から生まれたのか、いかなる作り手によって成ったのか——について、我々はそれを知ろうと努めもせず、探求し追跡しようとも意を用いない。すべてをそれぞれの原因に委ね、それらが我々の求めているものに結びつき、関わっているとは判断しないからである。

Disputationes adversus gentes 2.56.2

2

Quid est enim quod humana ingenia labefactare, dissolvere studio contradictionis non audeant, quamvis illud, quod infirmare moliuntur, sit purum, et liquidum, et veritatis obsignatione munitum?

PL 5, 898A

実際、人間の才知が、反論への意欲から、揺るがし打ち崩そうと敢えてしないものなど何があろうか。たとえそれが弱めようと試みる対象が、純粋で明白であり、真理の証印によって固められているものであっても。

Disputationes adversus gentes 2.56.3

3

Aut quid rursus asserere verisimilibus argumentis non queunt, quamvis sit apertissime falsum, quamvis evidens manifestumque mendacium?

PL 5, 898B

あるいは逆に、たとえそれがこの上なく明白に偽りであり、誰の目にも明らかな紛れもない偽りであっても、もっともらしい論拠をもって主張できないことなど、何があろうか。

Disputationes adversus gentes 2.56.4

4

Cum enim sibi persuaserit quis esse aliquid, aut non esse, amat quod opinatur asserere, et acumine alios anteire, maxime si agatur res summota, et abdita, et caligine involuta naturae.

PL 5, 898B

というのも、ある者が何かが在る、あるいは在らないと自分に納得させてしまうと、その者は自分の思い込みを主張し、鋭さにおいて他人を凌ごうとすることを好むようになるからである。とりわけ、問題となっているのが人の手の届かない、隠された、自然の闇に包まれた事柄である場合には、なおさらである。

Disputationes adversus gentes 2.56.5

5

Mundum quidam ex sapientibus existimant neque esse natum, neque nullo esse in tempore periturum; immortalem nonnulli, quamvis eum conscribant esse natum et genitum. Tertiis vero collibitum dicere est, et esse natum, et genitum, et ordinaria necessitate periturum.

PL 5, 898B

賢者の中には、世界は生まれもせず、いつの時にも滅びることもない、と考える者たちがいる。また別の者たちは、世界が生まれ、生成したものであると書き記しながらも、それを不死のものだと考える。さらに第三の者たちは、世界は生まれもし、生成もしたが、通常の必然によっていずれ滅びるのだ、と言うことを良しとしている。

Disputationes adversus gentes 2.56.6

6

Et cum ex istis opinionibus trinis unam esse necesse sit veram, cunctis tamen argumenta non desunt, quibus et sua decreta confirment, et aliorum subrumpant et labefaciant scita.

PL 5, 898B

そしてこれら三つの見解のうち、必然的にいずれか一つが真であるはずなのに、それでもすべての者に論拠が欠けることはない——自分の説を裏付け、他者の学説を掘り崩し揺るがすための論拠が。

Disputationes adversus gentes 2.56.7

7

Eumdem hunc alii elementis ex quatuor tradunt, et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii; sunt qui ex his nullis, et individua corpora ejus esse materiem et primam originem dicant.

PL 5, 899A

この同じ世界について、ある者たちは四つの元素から成り立つと伝え、そう言明する。またある者たちは二つの元素から、さらに別の者たちは一つの元素からだとする。そして、これらのいずれからでもなく、その質料であり第一の起源であるのは分割されざる物体であると言う者たちもいる。

Disputationes adversus gentes 2.56.8

8

Cumque ex his vera sit una sententia, aut nulla ex his certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus et ea quae dicunt, vera esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis falsitates.

PL 5, 899A

そしてこれらのうちのいずれか一つが真であるか、あるいはそのいずれも確かではないかであるにもかかわらず、ここでもまた同様に、すべての者に論拠が備わっており、それによって自分の言うことを真であると立証し、他者の見解に置かれた偽りを論駁するのである。

Disputationes adversus gentes 2.56.9

9

Sic et deos nonnulli esse abnegant; prorsus dubitare se alii an sint uspiam, dicunt; alii vero existere, neque humana curare; immo, alii perhibent, et rebus interesse mortalium, et terrenas administrare rationes.

PL 5, 899A

同様に、神々など存在しないと否定する者たちもいる。別の者たちは、神々がどこかに存在するかどうか、まったく疑わしいと言う。また別の者たちは、神々は存在するが人間のことには関わらない、と言う。それどころか、さらに別の者たちは、神々は死すべき者たちの事柄に関与し、地上の営みを差配している、と言う。