アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput XII 第IV巻 第XII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1024A · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.12.1

1

Sed sint, ut asseritis, vera, eamdem tamen facietis fidem Melloniam, verbi causa, vel Limentinum inserere se fibris, et ad rerum, quas quaeritis, significantias aptare?

PL 5, 1024A

だが、たとえ諸君が主張するとおりそれが真実であるとしても、たとえばメッローニアやリメンティヌスが、内臓の中に入り込み、諸君の問い求める事柄の徴に適合させると、諸君は同じように信じるのか。

Disputationes adversus gentes 4.12.2

2

Numquid illorum aliquando vidistis os, habitum, faciem? aut eadem haec possunt in pulmonibus, aut jecusculis conspici? Nonne accidere, fieri, licet astu dissimiletis, potest, ut alter pro altero subeat, fallens, ludens, decipiens, atque invocati speciem praestans?

PL 5, 1024A

諸君は彼らの口や、姿や、顔をかつて見たことがあるのか。あるいは、これらが肺や肝臓のうちに見て取られうるのか。たとえ諸君が巧みに言い繕おうとも、ある者が別の者に成り代わり、欺き、翻弄し、たぶらかし、呼び求められた者の姿を装うということが、起こりもし、生じもするのではないか。

Disputationes adversus gentes 4.12.3

3

Si magi haruspicum fratres suis in accitionibus memorant antitheos saepius obrepere pro accitis: esse autem hos quosdam materiis ex crassioribus spiritus, qui deos se fingant, nesciosque mendaciis et simulationibus ludant: cur ratione non pari credamus hic quoque subjicere se alios pro eis qui non sunt, ut et vestras opinationes firment, et sibi hostias caedi alienis sub nominibus gaudeant?

PL 5, 1024A

もし臓卜官の同族である魔術師たちが、自分たちの召喚において、対抗神(アンティテオス)が招かれた神々に成り代わってしばしば忍び込むと語り、これらの者はより粗い質料からなる何らかの霊であって、自らを神と偽り、知らぬ者たちを偽りと見せかけとで翻弄するのだと語るのであれば、なぜ同じ理によって、ここでもまた、存在しない神々に成り代わって別の者どもが入り込み、諸君の臆説を確固たるものにしつつ、他人の名のもとに自分にいけにえが屠られるのを喜んでいるのだと、我々は信じてはいけないのか。