アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput III 第VI巻 第III章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1164A · 12 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.3.1

1

Sed templa illis extruimus nulla, nec eorum effigies adoramus, non mactamus hostias, non thura ac vina libamus.

PL 5, 1164A

しかし我々は彼らのためにいかなる神殿も築かず、彼らの形像を崇拝しもせず、いけにえを屠りもせず、乳香や酒を献じもしない。

Disputationes adversus gentes 6.3.2

2

Et quid amplius possumus vel honoris eis attribuere vel dignitatis, quam quod eos in ea ponamus parte, qua rerum caput, ac dominum, summumque ipsum regem, cui debent dii una nobiscum, quod esse se sentiunt, et vitali in substantia contineri?

PL 5, 1164A

また、我々が彼らを、万物の頭であり主であり至高の王そのものである方——神々もまた我々とともに、自分たちが存在すると感じること、そして生ける実体のうちに保たれていることを負っているその方——と同じ部分に置くこと以上に、いったいどのような敬意、あるいはどのような尊厳を彼らに帰し得ようか。

Disputationes adversus gentes 6.3.3

3

Numquid enim delubris aut templorum eum constructionibus honoramus? Numquid et hostias caedimus? Numquid alias res damus, quas libare, profundere, non est rationis expensae, sed tracti per consuetudinem moris?

PL 5, 1164B

我々はその方を、神域や神殿の建造物によって敬っているであろうか。いけにえを屠っているであろうか。あるいは、それを捧げ、注ぐことが、理を推し量った上でのことではなく、慣習の惰性に引きずられてのことに過ぎないような、他の品々を捧げているであろうか。

Disputationes adversus gentes 6.3.4

4

Etenim plena dementia est, necessitatibus tuis potentiora metiri, et quae tibi sunt usui, datoribus diis dare, et honorem istum, non contumeliam ducere.

PL 5, 1165A

実に、お前自身の必要によって、より力ある方々を測ろうとすること、お前にとって役立つものを、その与え手である神々に献げること、そしてそれを侮辱ではなく敬意だとみなすことは、まったくの狂気である。

Disputationes adversus gentes 6.3.5

5

Templa igitur quaerimus in deorum quos usus? aut in rei cujus necessitatem, aut dicitis esse constructa, aut esse rursus aedificanda censetis?

PL 5, 1165A

されば我々は問う——神々にとって神殿はいかなる用のためにあるのか。あるいは、いかなる事柄の必要のために神殿が建てられたと諸君は言うのか、それとも今後建てられるべきだと考えるのか。

Disputationes adversus gentes 6.3.6

6

Hyemalia sentiunt frigora, aut solibus torrentur aestivis, pluvialibus nimbis perfluunt, ventorum eos aut turbines vexant? incursionem pati periclitantur hostilem, ferarum aut rabidos appetitus, ut merito illos conveniat tectorum munitionibus claudere, saxorum aut objectione tutari?

PL 5, 1165A

神々は冬の寒さを感じるのか、あるいは夏の陽に焼かれるのか、雨雲に濡れ通されるのか、風の旋風に悩まされるのか。敵の襲撃に遭う危険があるのか、あるいは猛獣の狂った襲来に遭う危険があるのか、そのために当然にも、屋根の防備で閉ざし、石の遮りで守ってやらねばならないのか。

Disputationes adversus gentes 6.3.7

7

Templa enim haec quid sunt? Si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane atque amplum: si deorum potentiam metiaris successus quidam parvi, atque, ut verius eloquar, genus angustissimum cavernarum paupertini cordis excogitatione suspensum.

PL 5, 1166A

そもそも、これらの神殿とは何であろうか。もし人間の弱さに照らして問うならば、途方もなく巨大な何かであろう。しかし神々の力によって測るならば、いかにもちっぽけな出来栄えにすぎず、もっと真実に即して言えば、貧しい心の案出によって編み出された、この上なく狭苦しい洞穴の一種にすぎない。

Disputationes adversus gentes 6.3.8

8

Quorum si quaeris audire quis prior fuerit fabricator, aut Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur: aut, ut tradit in admirandis Varro, Jovis progenies Aeacus.

PL 5, 1166A

これらの最初の造り手が誰であったかを尋ねたいと望むならば、お前にはポロネウスか、あるいはエジプト人メロプスかが示されるであろう。あるいは、ワッロが『諸々の驚異について』の中で伝えるとおり、ユピテルの末裔アエアクスであったとも言われる。

Disputationes adversus gentes 6.3.9

9

Sint ergo haec licet aut ex molibus marmoreis structa, laquearibus aut renideant aureis, splendeant hic gemmae, et sidereos evomant variata interstitione fulgores: terra sunt haec omnia, et ex faece ultima vilioris materiae concreta.

PL 5, 1167A

たとえこれらの神殿が大理石の巨材から築かれていようと、金の格天井が輝いていようと、ここに宝石が煌めいていようと、様々に配された隙間から星のごとき光を放とうと、これらすべては土であり、より卑しい材料の最も底の滓から固められたものにすぎない。

Disputationes adversus gentes 6.3.10

10

Neque enim, si vos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his deos: nec recusare, nec spernere quo minus se sepiant, et eorum objectibus coerceantur inclusi.

PL 5, 1167A

実に、諸君がそれらの品々をより高い値で評価しているからといって、神々がそれを喜んでいると信じるべきではない。また、神々が自らを取り囲まれること、それらの囲いによって閉じ込められることを拒み、退けているとも、信じるべきではない。

Disputationes adversus gentes 6.3.11

11

Templum, inquit, hoc Martis est, hoc Junonis, et Veneris, hoc Herculis, Apollinis, Ditis: quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est, haec Junonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, illa Summanus.

PL 5, 1168A

「この神殿はマルスのもの、これはユノとウェヌスのもの、これはヘラクレス、アポロ、ディスのものだ」と言われる。それは、「この家はマルスのもの、これはユノとウェヌスのもの、ここにアポロが住み、ここにヘラクレスが留まり、あちらにスンマヌスがいる」と言うのと、何ら変わりはない。

Disputationes adversus gentes 6.3.12

12

Ita non prima et maxima contumelia est, habitationibus deos habere districtos? Tuguriola his dare, conclavia et cellulas fabricari, et eis existimari necessarias res esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis, et lacertis, quae fugacibus, pavidis, atque exiguis muribus?

PL 5, 1168A

そうであるならば、神々を住まいに閉じ込めておくことこそ、第一にして最大の侮辱ではないか。彼らに小屋をあてがい、部屋や小部屋を作ってやり、人間に、猫に、蟻に、蜥蜴に、そしてあの臆病で逃げ足の速いちっぽけな鼠どもに必要なのと同じものが、彼らにも必要だと考えることは。