Disputationes adversus gentes 7.49.1
(Oberth. XXXV.) Age nunc summatim, quoniam sermo prolatus est, et perductus in haec loca, singularum partium oppositionibus comparemus, utrumne vos melius rebus de superis sentiatis, an potius nos multo et honoratius opinemur et rectius, quodque rei divinae suam praestet atque attribuat dignitatem.
PL 5, 1286A(オベルトゥール版XXXV)さて、いま手短に——語られてきた論がここまで導かれてきたのだから——双方の主張を一つ一つ対置させて比べてみよう。天上の事柄について、諸君の方がよりよく考えているのか、それとも我々の方がはるかに、より敬意をもって、より正しく思いなしており、神的な事柄にふさわしい威厳を保ち与えているのか、と。
Disputationes adversus gentes 7.49.2
Ac primum vos deos, quos in rerum natura vel arbitramini esse, vel creditis, quorumque in templis omnibus simulacra constituistis et formas, profitemini esse natos, et ex masculorum foeminarumque seminibus conventionum progenitos lege.
PL 5, 1286Bまず第一に、諸君は、事物の本性のうちに在ると考え、あるいは信じている神々——そのすべての神殿に諸君が神像とその姿を据えてきた神々——について、彼らが生まれた者であり、男女の交わりの掟に従って、男と女の種から生じた者であると公言している。
Disputationes adversus gentes 7.49.3
At vero nos contra, si modo dii certi sunt, habentque hujus nominis auctoritatem, potentiam, dignitatem, aut ingenitos esse censemus, hoc enim religiosum est credere, aut si habent nativitatis exordium, dei summi est scire quibus eos rationibus fecerit, aut saecula quanta sint, ex quo eis attribuit perpetuitatem sui numinis inchoare.
PL 5, 1286Bしかし我々はこれに反して、もし神々が確かに実在し、この名にふさわしい権威と力と威厳とを備えているのであれば、彼らは生まれざる者たちであると考える——そう信じることこそ敬虔だからである。あるいは、もし彼らに誕生の初めがあるのだとすれば、いかなる理によって彼らを造ったのか、また、彼らに自らの神威の永続を始めさせてから、いかほどの世々が経ったのかを知るのは、至高の神のことである。
Disputationes adversus gentes 7.49.4
Vos habere sexus deos, aliosque ex his mares, foeminei generis alios esse censetis: nos potentias coelites discretas esse sensibus abnegamus; quoniam discrimen hujusmodi terrenis animantibus datum est, quas coire, quas generare auctor voluit rerum, substituendis per libidinem prolibus.
PL 5, 1286B諸君は、神々が性を持ち、そのうちのある者は男性であり、ある者は女性の性に属すると考えている。我々は、天上の力あるものたちがそうした感覚によって分かたれているということを否定する。なぜなら、そうした区別は地上の生き物にこそ与えられたものであり、事物の創造者は、欲情によって子孫を生み継がせるために、それらの生き物を交わらせ、生ませようと欲したからである。
Disputationes adversus gentes 7.49.5
Vos hominum similitudinem gerere, et mortalium vultibus existimatis esse formatos: nos effigies remur submotas esse ab his longe, quoniam forma mortalis est corporis: et si forte est ulla, comprehendere neminem posse indubitabili asseveratione juramus.
PL 5, 1287A諸君は、神々が人間の似姿を帯び、死すべき者たちの顔かたちに形づくられていると考えている。我々は、形像なるものは神々からはるかに遠く隔てられていると考える。なぜなら、姿かたちとは死すべき肉体に属するものだからである。そして、もし万一何らかの姿があるとしても、それを把握しうる者は誰一人としていないと、我々は疑いなき断言をもって誓う。
Disputationes adversus gentes 7.49.6
A vobis artificia singuli opificum more habere perhibentur: ridemus cum audimus nos ista; quoniam diis artes necessarias ducimus arbitramurque non esse, et eas constat et liquidum est paupertatis ad subsidium comparatas.
PL 5, 1287A諸君によれば、神々はそれぞれ、職人のように技芸を身につけていると語られている。我々は、それを聞くと笑ってしまう。なぜなら、我々は、神々にとって技芸が必要なものだとは考えず、そうではないと判じているからであり、また、技芸というものが貧窮を救うために備えられたものであることは明白であり、疑いのないことだからである。