Disputationes adversus gentes 7.35.1
(Oberth. XXXVIII.) Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci, neque ullis animorum affectibus eorum quatitur concutiturque natura: quid historiae sibi volunt, quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos, pestilentias, sterilitates, ac frugum inopias, aliaque intulisse civitatibus nationibusque discrimina: eosque rursus sacrorum satisfactione placatos, indignationum posuisse fervores, et in habitum laetiorem statum coeli, tempestatumque mutasse?
PL 5, 1270B(オベルトゥール版、第三十八章。)しかし、と彼は言う、もし不死なる神々が怒ることができず、その本性がいかなる心の情動によっても揺さぶられ震わされることがないのだとすれば、歴史は、年代記は、いったい何を意味するのか。それらの記述のうちに我々は読む——いくつかの不快によって神々が動かされ、疫病を、不毛を、穀物の欠乏を、そして他の災いを諸都市と諸国民にもたらしたこと、そして彼らが再び祭儀の償いによって宥められ、憤りの熱を鎮め、天と気象のありさまをより喜ばしい状態へと変えたことを。
Disputationes adversus gentes 7.35.2
Quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam ludi, nec ad suam formam conditionemque curati? instauratis his tamen, et curiosa observatione repetitis, superorum conquievisse terrores, et ad hominum curam familiaritatemque revocatos.
PL 5, 1271A大地の轟きは何を意味するのか。地震は何を意味するのか——それらは、競技が不注意に執り行われ、本来の形式と定めのとおりに整えられなかったために起こったと我々は聞いている。だが、それらが改めて執り行われ、注意深い遵守のもとで繰り返されると、天上の者たちのもたらす恐怖は静まり、彼らは再び人間への配慮と親しみへと立ち返った、と。
Disputationes adversus gentes 7.35.3
Quoties vatum jussis, haruspicumque responsis, postquam divina res facta est, et ex gentibus transmarinis acciti dii quidam, delubraque his facta, et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta: et imminentium aversi sunt periculorum metus, et gravissimi hostes pulsi, et amplificata res publica est, et victoriarum frequentibus gaudiis, et provinciarum possessione complurium? quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos, caeterosque aspernarentur dii cultus: neque se honorari eorum procurationibus ducerent.
PL 5, 1271A予言者たちの命により、また臓卜官(ハルスペクス)たちの答申により、神事が行われた後、海の彼方の諸国民から迎え入れられたある神々のために神域が築かれ、より高い柱の上に、いくつかの像と神像とが据えられたことが、幾たびあったであろうか。そしてそのたびに、差し迫った危難への恐れは払われ、この上なく手強い敵は退けられ、国家は拡大され、幾たびもの勝利の喜びと、数多くの属州の獲得とがもたらされたではないか。もし神々が犠牲を、競技を、その他の崇拝を斥けていたならば、こうしたことは決して起こらなかったであろう。彼らは自分たちがこれらの奉仕によって敬われているとは考えなかったであろうから。
Disputationes adversus gentes 7.35.4
Si ergo his datis calor omnis numinum, indignatioque frigescunt, vertunturque in prospera ea, quae videbantur afferre terrores, manifestum est, haec omnia non sine coelitum fieri voluntate, et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota imperitia reprehendi.
PL 5, 1271Bそれゆえ、もしこれらが捧げられることによって、神威のあらゆる熱と憤りが冷め、恐怖をもたらすと見えたものが好転するのであれば、これらすべてのことが天上の者たちの意志なくして起こるのではないことは明らかであり、また、それらが我々によって捧げられていることを非難するのは、空しく、まったくの無知によることも明らかである。