Disputationes adversus gentes 1.2.1
Inspiciamus igitur opinionis istius mentem, et hoc quod dicitur, quale sit: summotisque omnibus contentionum studiis, quibus obscurari et contegi contemplatio rerum solet, an sit istud quod dicitur verum, momentorum parium examinatione pendamus.
PL 5, 719Bそれゆえ、この見解の趣意を、また語られていることがいかなるものかを、検討しようではないか。事実の考察を曇らせ覆い隠すのを常とする、あらゆる論争への熱意をひとまず退けたうえで、語られていることが真実であるかどうかを、公平な秤にかけて量ろうではないか。
Disputationes adversus gentes 1.2.2
Efficietur enim profecto rationum consequentium copulatu, ut non impii nos magis, sed illi ipsi reperiantur criminis istius rei, qui se numinum profitentur esse cultores, atque inveteratis religionibus deditos.
PL 5, 720Aなぜなら、筋の通った論拠のつながりによって、この罪の廉に問われるべきは、我々不敬虔な者どもではなく、むしろ自らを神威の崇拝者、古くからの祭祀に献身する者と公言している当の者たちである、とまさに明らかになるはずだからである。
Disputationes adversus gentes 1.2.3
Ac primum ab his illud familiari et placida oratione perquirimus: postquam esse nomen in terris christianae religionis occoepit, quidnam invisitatum, quid incognitum, quid contra leges principaliter institutas, aut sensit aut passa est rerum ipsa quae dicitur appellaturque natura?
PL 5, 720Aまず初めに、我々は彼らに、親しみをこめた穏やかな言葉でこう尋ねよう。キリスト教という宗教の名が地上に興って以来、事物のかのいわゆる「自然」と呼ばれるものは、いったい何か見慣れぬこと、何か未知のこと、根源において定められた法に反する何を、感じたり被ったりしただろうか、と。
Disputationes adversus gentes 1.2.4
Numquid in contrarias qualitates prima illa elementa mutata sunt, ex quibus res omnes consensum est esse concretas? Numquid machinae hujus, et molis, qua universi tegimur, et continemur inclusi, parte est in aliqua relaxata, aut dissoluta constructio?
PL 5, 720Aあの根源の元素、それによって万物が凝り固まってできていると一致して認められているその元素は、相反する性質へと変じたであろうか。この機構、この量塊——それによって我々は覆われ、閉じ込められて包容されている——は、その構造のどこかの部分において緩み、あるいは解け崩れたであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.2.5
Numquid vertigo haec mundi, primigenii motus moderaren excedens, aut tardius repere, aut praecipiti coepit volubilitate raptari? Numquid ab occiduis partibus attolere se astra, atque in ortus fieri signorum coepta est inclinatio?
PL 5, 720Bこの世界の回転は、原初の運動の節度を踰え、あるいはより遅く這うように、あるいは急な速さに攫われるように動き始めたであろうか。星々は西の方から昇り始め、星座の傾きは東の方角へと変わり始めたであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.2.6
Numquid ipse siderum sol princeps, cujus omnia luce vestiuntur, atque animantur calore, exarsit, intepuit, atque in contrarios habitus moderaminis soliti temperamenta corrupit?
PL 5, 721A万物をその光で装い、その熱で生かしている星々の首座たる太陽は、燃え盛り、冷え込み、常の節度にかなった調和を相反する有様へと崩したであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.2.7
Numquid luna desivit redintegrare se ipsam, atque in veteres formas novellarum semper restitutione traducere? Numquid frigora, numquid calores, numquid tepores medii inaequalium temporum confusionibus occiderunt?
PL 5, 721A月は自らを新たにすることをやめ、常に新たな回復によって古の姿へと移り変わることをやめたであろうか。寒さは、暑さは、その中間の穏やかさは、不揃いな季節の混乱によって滅び去ったであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.2.8
Numquid longos habere dies bruma, revocare tardissimas luces nox coepit aestatis? Numquid suas animas expiraverunt venti? emortiusque flaminibus neque coelum coactatur in nubila, nec madidata ex imbribus arva succedunt?
PL 5, 721A冬は長い昼を持つようになり、夏の夜は日の光をこの上なく遅くしか呼び戻さなくなったであろうか。風どもはその息を吐き尽くしたであろうか。そして風が絶え、天は雲へと寄り集められることなく、田畑は雨に潤されて実ることもなくなったであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.2.9
Commendata semina tellus recusat accidere, aut frondescere arbores nolunt? sapor frugibus esculentis, et vitis liquoribus mutatus est? olearum ex bacculis cruor teter exprimitur, nec lumini subministratur extincto?
PL 5, 722A大地は託された種を芽吹かせることを拒み、木々は葉を茂らせることを拒んでいるだろうか。食用の穀物や葡萄の汁の味わいは変わってしまったであろうか。オリーブの実からは穢れた血のごとき油が搾り出され、消えた灯火にはもう供されなくなったであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.2.10
Animalia terris sueta, atque in aquis degentia non suriunt, nec concipiunt? foetus non in uteris sumptos suis moribus, et sua lege custodiunt?
PL 5, 722A地に慣れ親しんだ動物も、水中に棲む動物も、もはや交わらず、身ごもらなくなったであろうか。宿した胎児を、その本来のならわしと掟のままに守らなくなったであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.2.11
Ipsi homines denique, quos per inhabitabiles oras terrae sparsit prima incipiensque navitas, non matrimonia copulant nuptiarum solennibus justis? non dulcissimas procreant liberorum stirpes, non negotia publica, non privata, et familiares res agunt? non, ut cuique libitum est, per diversas artium, disciplinarumque rationes ingenia dirigunt, et studiosae referunt navitatis usuras?
PL 5, 723A人間そのものについても言えば、地の住みがたい果てまでも、最初のはじまりの営み〔底本は navitas。nativitas(誕生)と取る読み方もありうるが、gnavitas(活動)の意と解した〕が撒き散らしたその人間たちは、もはや婚姻の厳かな儀式によって結ばれることをしなくなったであろうか。この上なく甘やかな子らの血筋を生み出すことをせず、公の務めも、私事も、家の事も行わなくなったであろうか。おのおのの望むところに従い、さまざまな技芸と学問の道によって才能を向けることをせず、勤勉な働きの実りをもたらすこともしなくなったであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.2.12
Non regnant, non imperant, quibus sors rerum attributa est talium? non auctiores quotidie dignitatibus et potestatibus fiunt? judiciorum disceptationibus praesunt? leges interpretantur et jura?
PL 5, 723Aそうした事どもを担う運命を割り当てられた者たちは、王として治めず、命じることもしなくなったであろうか。日々、栄誉と権力とにおいて増し加わることもなくなったであろうか。裁判の審理を主宰することも、法と権利とを解釈することもしなくなったであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.2.13
Nonne omnia caetera, quibus vita succingitur et continetur humana, suis omnes in gentibus patriorum celebrant institutionibus morum?
PL 5, 723A人間の生活を形づくり支えているその他あらゆる事柄についても、諸国民はみな、それぞれの土地で父祖伝来の習わしの定めどおりに執り行っているのではないか。