アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput LXXVII 第II巻 第LXXVII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 935A · 1 sectio

Disputationes adversus gentes 2.77.1

1

Itaque ista, quam dicitis, persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio; nec poenam vexatio inferet, sed ad lucem libertatis educet: ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum, quaestionum numquam afficere se gravibus atque immanibus existimet poenis, nisi in ipsum saeviat carcerem, materiam ejus comminuat, atque urat tectum, parietem, januas, partesque alias operis renudet, dejiciat, affligat, nesciens hoc facto ei, cui videatur officere, dari ab se lucem et sceleratam eripi caecitatem; itidem et vos flammis, exiliis, cruciatibus, belluis, quibus corpora lancinatis et divexatis nostra, non vitam eripitis nobis, sed pelliculis relevatis et cutibus nos; nescii quod quantum instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque saevire, tantum arctis et gravibus relevatis nos vinculis, et ad lumen efficitis circumcisis nexibus evolare.

PL 5, 935A

したがって、諸君が言うところのこの迫害の苛烈さは、我々にとって迫害ではなく、解放なのである。その責め苛みは刑罰をもたらすのではなく、自由の光へと導き出すのである。たとえば、ある愚かで鈍い者が、牢獄に入れられた人間に対して、その牢獄そのものに猛威を振るい、材木を打ち砕き、屋根や壁や扉を焼き、造作の他の部分を剥き出しにし、打ち倒し、打ちのめすのでなければ、拷問による重く恐ろしい刑罰を彼に負わせたことにはならないと思い込み、この行いによって、害しているつもりの当の相手に、実は光を与え、その忌まわしい盲目を取り除いてやっているのだと気づかずにいるようなものである。それと同じく、諸君もまた、炎、追放、責め苦、猛獣によって我々の肉体を引き裂き、痛めつけながら、我々から命を奪っているのではなく、ただ我々を薄皮と皮膚から解き放っているにすぎない。諸君は気づいていないのだ――我々のこの姿かたち、この形に対して猛威を振るえば振るうほど、それだけ我々を、狭く重い縛めから解き放ち、結び目を断ち切って光へと飛び立たせているのだということに。