アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput XLIII 第I巻 第XLIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 773A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.43.1

1

Occursurus forsitan rursus est cum aliis multis calumniosis illis et puerilibus vocibus: magus fuit, clandestinis artibus omnia illa perfecit: Aegyptiorum ex adytis angelorum potentium nomina, et remotas furatus est disciplinas.

PL 5, 773A

彼はおそらく再び、他の多くの中傷めいた、子供じみた言い分をもって立ち向かってくるだろう。「彼は魔術師であった、隠された術をもってそれらすべてを成し遂げたのだ。エジプト人たちの至聖所から、力ある天使たちの名と、秘められた教えとを盗み取ったのだ」と。

Disputationes adversus gentes 1.43.2

2

Quid dicitis, o parvuli, incomperta vobis, et nescia temerariae vocis loquacitate garrientes? Ergone illa, quae gesta sunt, daemonum fuere praestigiae, et magicarum artium ludi?

PL 5, 773A

諸君は何を言っているのか、おお幼子らよ、自分には知られておらず、知らないことを、向こう見ずな声のおしゃべりでまくし立てながら。それでは、なされたあの数々の業は、悪霊どもの幻惑であり、魔術の戯れであったというのか。

Disputationes adversus gentes 1.43.3

3

Potestis aliquem nobis designare, monstrare ex omnibus illis magis, qui umquam fuere per saecula, consimile aliquid Christo millesima ex parte qui fecerit? qui sine ulla vi carminum, sine herbarum et graminum succis, sine ulla aliqua observatione sollicita sacrorum, libaminum, temporum?

PL 5, 773A

諸君は、これまでの世々に存在したあらゆる魔術師たちの中から、キリストに千分の一ほどでも似たことをなした者を、我々に指し示し、示すことができるのか。呪文の力を用いず、薬草や草の汁を用いず、祭儀や献酒や時の入念な観察を何一つ用いずに、それをなした者を。

Disputationes adversus gentes 1.43.4

4

Non enim urgemus, et quaerimus, quae sese spondeant facere, vel in quibus generibus actuum soleat omnis illorum doctrina et experientia contineri.

PL 5, 774A

なぜなら、我々は、彼らが自らなしうると誓っていることが何であるかを、しつこく問い質しているのではなく、あるいは、彼らのあらゆる教えと経験が、いかなる種類の行為のうちに収まるのを常とするかを問うているのでもないからだ。

Disputationes adversus gentes 1.43.5

5

Quis enim hos nesciat aut imminentia studere praenoscere, quae necessario, velint, nolint, suis ordinationibus veniunt? aut mortiferam immittere quibus libuerit tabem aut familiarum dirumpere charitates, aut sine clavibus reserare, quae clausa sunt: aut ora silentio vincire, aut in curriculis equos debilitare, incitare, tardare, aut uxoribus, et liberis alienis, sive illi mares sint, sive foeminei generis, inconcessi amoris flammas, et furiales immittere cupiditates?

PL 5, 774A

なぜなら、彼らが、必然的に、望むと望まざるとにかかわらず、自らの定めによってやって来る差し迫った事柄を、あらかじめ知ろうと努めていることを、誰が知らないだろうか。あるいは、気に入った者に死をもたらす疫病を送り込むことを、あるいは家族の情愛を断ち切ることを、あるいは鍵もなしに閉ざされたものを開けることを、あるいは口を沈黙で縛りつけることを、あるいは競走において馬を弱らせ、駆り立て、鈍らせることを、あるいは他人の妻や子供たちに、それが男であれ女であれ、許されざる愛の炎と狂おしい欲望とを送り込むことを、誰が知らないだろうか。

Disputationes adversus gentes 1.43.6

6

Aut si utile aliquid videantur audere, non propria vi posse, sed eorum, quos invocant, potestate.

PL 5, 774A

あるいは、もし彼らが何か有益なことを敢えてなしうるように見えるとしても、それは自らの力によるのではなく、彼らが呼び求める者たちの力によるのだということを。