Disputationes adversus gentes 6.14.1
Libet in hoc loco, tamquam si omnes adsint terrarum ex orbe nationes, unam facere concionem, atque in aures haec omnium communiter audienda depromere.
PL 5, 1193Aこの場において、あたかも全世界の諸民族がすべて居合わせているかのように、一つの集会を成し、これらのことを、すべての者の耳に共通に聞かれるべきものとして差し出すのがよいと思う。
Disputationes adversus gentes 6.14.2
Quidnam est istud homines, quod ipsi vos ultro in tam promptis ac perspicuis rebus voluntaria fallitis et circumscribitis caecitate?
PL 5, 1193A人間たちよ、これはいったい何ということか。これほど明白で見やすい事柄において、諸君自らが進んで、自ら望んだ盲目によって自分を欺き、欺瞞に陥れているとは。
Disputationes adversus gentes 6.14.3
Discutite aliquando caliginem, regressique ad lumen mentis intuemini propius, et videte istud, quod agitur, quale sit: si modo retinetis jus vestrum, atque in finibus his datae rationis consiliique versamini.
PL 5, 1193Aいつかは暗闇を打ち払い、心の光へと立ち返って、より近くから見つめ、いま行われていることがいかなるものかを見るがよい。もし諸君が自らの権利をなお保ち、与えられた理性と分別の境界のうちにとどまっているのならば。
Disputationes adversus gentes 6.14.4
Simulacra ista, quae vos terrent, quaeque templis in omnibus prostrati atque humiles adoratis, ossa, lapides, aera sunt, argentum, aurum, testa, lignum sumptum ex arbore, aut commixtum glutinum gypso: ex ornatibus fortasse meretriciis, aut ex muliebri mundo, camelinis ex ossibus, aut ex Indici animalis dente, ex caccabulis, ollulis, ex candelabris, et lucernis, aut ex aliis obscoenioribus vasculis congesta, conflata, in has species ducta sunt, atque in formas, quas cernitis, exierunt: fornacibus incocta figulinis, ex incudibus et malleis nata, grosfis rasa, descobinata de limis, serris, furfuraculis, asciis, secta, dolata, effossa terebrarum excavata vertigine, runcinarum levigata de planis.
PL 5, 1193A諸君を怖れさせ、あらゆる神殿でひれ伏し、身を低くして崇拝しているこれらの神像は、骨であり、石であり、青銅であり、銀であり、金であり、陶土であり、木から取られたものであり、あるいは石膏に混ぜられた膠である。あるいは娼婦の装身具から、あるいは女の化粧道具から、駱駝の骨から、あるいはインドの動物の牙から、小鍋から、壺から、燭台から、灯火から、あるいはさらにいかがわしい他の器から、寄せ集められ、溶かし合わされて、これらの姿へと導かれ、諸君の目にする形へと出来上がったのである。陶工の炉で焼き固められ、金床と槌から生まれ、鑿で削られ、鑢で磨かれ、鋸や錐や手斧で切られ、削られ、抉られ、錐の回転によって刳り貫かれ、鉋の平らな刃によって滑らかにされたものなのだ。
Disputationes adversus gentes 6.14.5
Ita iste non error est? non, ut proprie dicatur, amentia, deum credere, quem tute ipse formaris? supplicare tremebundum fabricatae abs te rei; et cum scias, et certus sis tui esse operis, et digitorum artem, pronum in faciem ruere, opem rogare suppliciter, adversisque in rebus, atque in temporibus asperis propitii numinis favore succurrere?
PL 5, 1194Aそれでもこれは過ちではないのか。正しく言うならば、これは狂気ではないのか——お前自身が形作った者を神だと信じることは。お前によって作られた物に対して、震えながら嘆願することは。それが自分の作品であり、自分の指の技であることを知り、確信していながら、顔を伏せて身を投げ出し、へりくだって助けを乞い、逆境にあって、また過酷な時に、恵み深い神威の好意による救いを求めることは、狂気ではないのか。