アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput IX 第IV巻 第IX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1018A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.9.1

1

Quid ergo, inquitis, hos deos nusquam esse gentium judicatis, sed falsis opinationibus constitutos? Non istud nos soli, sed veritas ipsa dicit, et ratio: et ille communis, qui est cunctis in mortalibus, sensus.

PL 5, 1018A

「それでは」と諸君は言う、「お前たちは、これらの神々がこの世のどこにも存在せず、偽りの臆説によって立てられたものだと判断するのか」と。これを言うのは我々だけではなく、真理そのものであり、理であり、あらゆる死すべき者に共通のあの分別である。

Disputationes adversus gentes 4.9.2

2

Qui est enim qui credat esse deos Lucrios, et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime veniant, et aliorum semper ex dispendiis constent?

PL 5, 1018A

利得の神々ルクリイが存在し、利得の獲得を司ると信じる者が、いったい誰であろうか。利得はきわめてしばしば恥ずべき原因から生じ、つねに他人の損失によって成り立っているというのに。

Disputationes adversus gentes 4.9.3

3

Quis Libentinam, quis Liburnum libidinum superesse tutelis, quas jubet sapientia fugere, et quas mille per species propudiosa experitur et exercet obscoenitas?

PL 5, 1018A

リベンティナ、あるいはリブルヌスが、情欲の守護に当たっていると誰が信じるであろうか。知恵はその情欲を避けよと命じ、恥ずべき淫らさは千の様態をもってこれを試み行っているというのに。

Disputationes adversus gentes 4.9.4

4

Quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere, et janitorum officia sustinere: cum fanorum quotidie videamus, et privatarum domorum convelli et subrui: nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatus?

PL 5, 1018B

リメンティヌス、あるいはリマが、敷居の番をし、門番の務めを担っていると誰が信じるであろうか。我々は日々、聖所の敷居も、私人の家の敷居も、引き剥がされ掘り崩されるのを見ているし、その敷居を跨がずに淫らな者どもが娼館へ通うわけでもないのに。

Disputationes adversus gentes 4.9.5

5

Quis curatores obliquitatum Limos? quis Saturnum praesidem sativis? quis Montinum montium? quis segnium Murciam? quis ad extremum Deam Pecuniam esse credat, quam velut maximum numen vestrae indicant litterae donare annulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium.

PL 5, 1019A

リミ(斜めの神々)が歪みの世話をすると誰が信じるであろうか。サトゥルヌスが播種を司ると誰が信じるであろうか。モンティヌスが山々を司ると誰が信じるであろうか。ムルキアが怠惰な者たちを司ると誰が信じるであろうか。そして最後に、女神ペクニアが存在すると誰が信じるであろうか。諸君の文書は、この女神を最大の神威であるかのように、金の指輪を、競技や見世物における上席を、名誉の座の最高位を、政務官の権威の大きさを、そして怠け者たちがことのほか愛する、富による安穏な閑暇を与えるものだと示しているのだが。