アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput XXVII 第IV巻 第XXVII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1058A · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.27.1

1

Sed soli amant apud vos mares, et foemineo sexui sua conservata est sanctitas. Nonne vestris cautum est litteris adamatum esse ab Aurora Tithonum, arsisse in Endymionem Lunam, Nereidem in Aeacum, in Achillis genitorem Thetim, Proserpinam in Adonem, matrem ejus Cererem in Jasionem nescio quem rusticanum, et post Vulcanum, Phaethontem, Martem, in Anchisae nuptias ipsam illam Venerem Aeneadum matrem, et romanae dominationis auctorem?

PL 5, 1058A

だが、諸君のもとでは男だけが愛するのであって、女の性にはその貞潔が保たれているというのか。ティトノスがアウロラによって愛されたこと、月の女神ルナがエンデュミオンに燃えたこと、あるネレイスがアイアコスに、テティスがアキレウスの父に燃えたこと、プロセルピナがアドニスに、その母ケレスが何者とも知れぬ田舎者イアシオンに燃えたこと、そしてウルカヌス、ファエトン、マルスの後に、アイネアスの裔の母、ローマの支配の創始者である、あのウェヌス自身がアンキセスとの婚姻に燃えたこと——これらは諸君の文書によって確かめられているのではないか。

Disputationes adversus gentes 4.27.2

2

Cum talia igitur vos probra, et flagitiosa prodigia, non in unum aliquem nominatim, sed in omnem pariter superorum gentem, quam esse vos remini, sine ullius exceptione jaciatis, audetis, salva verecundia, dicere, aut esse nos impios, aut vos pios, cum multo majores ferant a vobis offensas ex omnibus probris quae in illorum maledicta conducitis, quam amplitudinis et honoris ex ritu atque officio cultionis?

PL 5, 1059A

しかるに諸君は、このような恥辱と恥ずべき異常事とを、名指しの誰か一人にではなく、諸君が存在すると思いなしている天上の者たちの全種族に対して、例外なく等しく投げつけているのに、慎みを保ったまま、我々が不敬虔であるとか、諸君が敬虔であるとか言うことをあえてするのか——彼らは、崇拝の祭儀と務めから受け取る威光と栄誉よりも、諸君が彼らへの誹謗としてまとめ上げるすべての恥辱から、はるかに大きな侮辱を諸君から受けているというのに。

Disputationes adversus gentes 4.27.3

3

Aut enim falsa illa sunt cuncta, quae sunt prompta de singulis, existimationem illorum majestatemque laedentia: et res digna omnino est, propter quam dii funditus genus omne debeant abolere mortalium: aut si explorata et vera sunt, et sine ullis dubitationibus comprehensa, ad eam perducitur res summam, ut invitissimis vobis non generis superi, sed humani eos fuisse credamus.

PL 5, 1060A

というのも、それら一人一人について語られ、彼らの評判と威厳を傷つけるすべてのことは、偽りであるか——そしてそれは、神々が人間という種族すべてを根こそぎ滅ぼすに値するほどの事柄である——それとも、それが確かめられ真実であり、いかなる疑いもなく把握されたことであるなら、事は極まるところ、諸君がいかに望むまいとも、彼らは天上の種族ではなく、人間の種族であったと我々が信じるに至る、という結論に導かれるのである。