Disputationes adversus gentes 2.21.1
Nunc quoniam imagini praeparavimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum, in loci illius hospitium, quod habeat rem nullam, et sit inane ac vacuum: Platonica licet aut Pythagorea progenie, aut horum alicujus, qui acuminis perhibentur fuisse divini: aut ex Deum responsis sapientissimi nuncupati.
PL 5, 841Aさて、我々はこの像のために住まいを整えたのであるから、続けて、生まれてすぐの者を一人、かの場所の宿りへと迎え入れることにしよう。その宿りには何ひとつ物が無く、がらんとして空であるとする。プラトンの血筋であれ、ピュタゴラスの血筋であれ、あるいは神的な鋭さを持っていたと伝えられるこれらの誰かの血筋であれ、神々の託宣によって最も賢明な者と呼ばれた者の血筋であれ、構わない。
Disputationes adversus gentes 2.21.2
Quod cum actum fuerit, nutriri ut debeat sequitur, et alimoniis convenientibus educari. Adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper silens accedat, verbum nullum faciens, nec in sermones aliquos ora et labra diducat: sed cum mammas dederit, et consequentia supplerit officia, datum quieti linquat, et ante fores clausas dies noctesque continuet.
PL 5, 841Bこれがなされたなら、次に必要となるのは、その子が養われねばならぬこと、ふさわしい食べ物によって育てられねばならぬことである。そこで、乳母もまた用意することにしよう。乳母は常に裸のままその子に近づき、常に沈黙を守り、いかなる言葉も発せず、口と唇を言葉のために開くこともないとする。だが乳を与え、それに続く務めを果たし終えたなら、その子を休ませたまま残し、閉ざされた扉の前で昼も夜も過ごし続けるものとする。
Disputationes adversus gentes 2.21.3
Poscit enim plerumque res, nutricias adesse curas, et observare temporarios motus. At vero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur ab eadem, veste, ut diximus, posita, et tenore reticentiae servato.
PL 5, 842Aというのも、事の性質上たいてい、乳母の世話が傍らにあり、時々の様子を見守ることが求められるからである。しかし幼児がより固い食べ物によって支えられねばならなくなったときには、その同じ乳母によって食べ物が運び込まれるものとし、すでに述べたとおり衣服を脱いだままで、沈黙の態度を保ったままとする。
Disputationes adversus gentes 2.21.4
Ipse autem, qui infertur cibus sit unus atque idem semper: nihil materia differens, nec per varios redintegratus sapores: sed aut fitilla de milio, aut sit panis ex farre, aut, ut aescula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes, aut ex ramis agrestibus bacculae.
PL 5, 842Aさて、運び込まれる食べ物そのものは、常にただ一つの同じものであるとする。素材において異なることなく、種々の味によって取り換えられることもない。ただ、粟の粥であるか、あるいは小麦の粉から作ったパンであるか、あるいは古の食事を模して、熱い灰の中で焼いたどんぐりであるか、野の枝から取れた木の実であるか、そのいずれかとする。
Disputationes adversus gentes 2.21.5
Potio autem vini sit prorsus incognita, nec sedandae aliud admoveatur siti, quam liquor purus e fontibus caldore ignis intactus: et, si fieri potis est, manibus subministratus cavis.
PL 5, 842Aぶどう酒の飲用は一切知られぬままとし、渇きを鎮めるために近づけられるものは、火の熱に触れぬ泉からの純粋な水以外にはないとする。そしてできることならば、窪めた両手によって与えられるものとする。
Disputationes adversus gentes 2.21.6
Fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam versa: nec appetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod petatur.
PL 5, 842Bそうすれば、習わしから生じた馴染みが本性へと変わり、それ以上求める欲求が広がることもなくなる。それ以上のものが存在することすら、求める当のものとして知られていないからである。