アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput IV 第II巻 第IV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 815B · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.4.1

1

Verum haec omnia illustrius commemorabuntur et planius, cum ulterius prorsus fuerimus evecti. Monstrabimus enim Christum non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis miserorum hominum imprudentiam vindicasse.

PL 5, 815B

しかし、これらすべてのことは、我々がさらに先へと進んだときに、より明らかに、より平明に語られるであろう。なぜなら我々は、キリストが諸民族に不敬虔を教えたのではなく、憐れな人々の無分別を最悪の盗賊どもから救い出したのだということを示すであろうから。

Disputationes adversus gentes 2.4.2

2

Non credimus, inquitis, vera esse quae dicit. Quid enim, quae vos negatis vera esse, apud vos liquent, cum imminentia, et nondum cassa, nullis possint rationibus refutari? Sed et ipse quae pollicetur, non probat. Ita est.

PL 5, 815B

『我々は彼の言うことが真実だとは信じない』と諸君は言う。しかし、諸君が真実ではないと否定することが、諸君にとってどうして明らかであろうか——差し迫っていて、まだ空しいとは決まっていない事柄が、いかなる理屈によっても論破されえないというのに。『しかし彼自身、約束することを証明してはいない。』その通りである。

Disputationes adversus gentes 2.4.3

3

Nulla enim, ut dixi, futurorum potest existere comprobatio. Cum ergo haec sit conditio futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu: nonne purior ratio est, ex duabus incertis et in ambigua expectatione pendentibus, id potius credere, quod aliquas spes ferat, quam omnino quod nullas?

PL 5, 815B

というのも、先に述べたとおり、未来の事柄の証明はいかなるものも存在しえないからである。それゆえ、未来の事柄の条件が、いかなる先取りの手も触れて捉え保持されることのないものであるとすれば、二つの不確かな、あいまいな期待のうちに宙づりになっているものから、何らかの希望をもたらすものの方を、まったく希望をもたらさないものよりも、むしろ信ずる方が、より純粋な理ではないだろうか。

Disputationes adversus gentes 2.4.4

4

In illo enim periculi nihil est, si quod dicitur imminere, cassum fiat et vacuum: in hoc damnum est maximum, id est salutis amissio, si cum tempus advenerit, aperiatur non fuisse mendacium.

PL 5, 816A

なぜなら、迫っていると言われることが空しく虚しいものとなったとしても、前者にはいかなる危険もないからである。しかし後者においては、時が到来したときに、それが偽りではなかったと明らかになるならば、最大の損失——すなわち救いの喪失——が生じるのである。