Disputationes adversus gentes 1.24.1
Vestra sunt haec, vestra sunt irreligiose opinata, et irreligiosius credita. Quinimmo, ut verius proloquar, haruspices has fabulas, conjectores, arioli, vates, et numquam non vani concinnavere fanatici: qui, ne suae artes intereant, ac ne stipes exiguas consultoribus excutiant jam raris, si quando vos velle rem venire in invidiam compererunt, negliguntur dii, clamitant, atque in templis jam raritas summa est: jacent antiquae derisui ceremoniae, et sacrorum quondam veterrimi ritus religionum novarum superstitionibus occiderunt: merito humanum genus tot miseriarum angustiis premitur, tot laborum excruciatur aerumnis.
PL 5, 744Aこれらは諸君のものであり、不敬虔に考え出され、いっそう不敬虔に信じ込まれたのも、諸君のものである。むしろ、いっそう正しく言うならば、これらの作り話は、臓卜官や夢占い師や占い師や予言者、そしてつねに空しい熱狂者たちがこしらえ上げたのである。彼らは、自分たちの技が滅びぬように、またもはやまれになった相談者たちからわずかな喜捨しか揺すり取れぬようになりはせぬかと、もし諸君がこの事を反感の種にしようとしていると気づくと、こう叫び立てる。「神々は蔑ろにされている、神殿ではもはや閑散が極まっている。古の祭儀は嘲笑の的として打ち捨てられ、かつて最古であった聖なる儀礼は、新しい宗教の迷信によって滅び去った。それゆえ当然にも、人類はかくも多くの惨苦の狭間に押しつぶされ、かくも多くの労苦の艱難に苛まれるのだ。」
Disputationes adversus gentes 1.24.2
Et homines brutum genus, et quod situm sub lumine est, caecitate ingenita nequeuntes videre, audent asseverare furiosi, quod vos credere non erubescitis sani.
PL 5, 745Aそして、光の下にあるものすら生来の盲目のゆえに見ることのできない人間という鈍い種族は、狂ったように敢えて断言する——それを、正気であるはずの諸君は、恥じることなく信じ込んでいるのだ。