アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput II 第VII巻 第II章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1220A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.2.1

1

Qui sunt, inquitis, dii veri? Ut communi vobis et simplici respondeamus verbo, non scimus. Quos enim vidimus numquam, qui sint, scire quemadmodum possumus?

PL 5, 1220A

真の神々とは誰か、と諸君は言う。諸君に対して、共通の単純な言葉で答えるなら——我々は知らない。いちども見たことのない者たちが誰であるかを、いったいどうして知り得ようか。

Disputationes adversus gentes 7.2.2

2

Ex vobis audire consuevimus, deos esse quam plurimos, et nominum in serie computari: qui si sunt, ut dicitis, uspiam, verique, ut Terentius credit, eos esse consequitur sui consimiles nominis, id est tales, quales eos universi debere esse conspicimus, et nominis hujus appellatione dicendos.

PL 5, 1220A

諸君から我々が常々聞いてきたのは、神々は実に数多くあり、名の一覧に数え上げられるということである。もし諸君の言うとおり、彼らがどこかに実在し、かつテレンティウスが信じるように真の神々であるなら、必然的に、彼らはその名にふさわしい者たちである、すなわち、我々が皆、彼らはこうあるべきだと見て取っているとおりの者たちであり、この名の呼び名で呼ばれるにふさわしい者たちである、ということになる。

Disputationes adversus gentes 7.2.3

3

Quinimmo, ut breviter finiam, qualis dominus rerum est, atque omnipotens ipse, quem dicere nos omnes Deum scimus atque intelligimus verum, cum ad ejus nominis accessimus mentionem.

PL 5, 1220B

いや、手短にまとめるなら——万物の主であり、みずから全能である方、その名に言及するとき、我々が皆、神と呼び、真の神と理解していると知っているその方が、いかなる方であるか、真の神々はそれと同じでなければならない。

Disputationes adversus gentes 7.2.4

4

Deus enim ab altero in eo, quo Deus est, nulla in re differt: nec quod unum est genere, suis esse in partibus minus aut plus potest, qualitatis propriae uniformitate servata.

PL 5, 1220B

なぜなら、神は、神であるという点において、他の神と何ら異なるところがないからである。また、類において一であるものが、その部分部分において、より劣ったり、より勝ったりすることはあり得ない。固有の性質の均一性が保たれている限りは。

Disputationes adversus gentes 7.2.5

5

Quod cum dubium non sit, sequitur, ut geniti numquam, perpetuique ut debeant esse, extrinsecus appetentes nihil, nec carpentes aliquas terrenas ex materiae opibus voluptates.

PL 5, 1220B

これに疑いの余地がない以上、次のことが帰結する——神々は決して生まれたものではなく、永遠であるべきであり、外部の何ものをも欲することなく、物質の富から生じる地上の快楽を何一つ享受することもない、と。