Disputationes adversus gentes 1.60.1
Sed si Deus, inquiunt, fuit Christus, cur forma est in hominis visus? et cur more est interemptus humano?
PL 5, 800Aしかし、もしキリストが神であったなら、なぜ人間の姿で見られたのか、なぜ人間の慣わしどおりに殺されたのか、と彼らは言う。
Disputationes adversus gentes 1.60.2
An aliter potuit invisibilis illa vis, et habens nullam substantiam corporalem, inferre et commodare se mundo, conciliis interesse mortalium, quam ut aliquod tegmen materiae solidioris assumeret, quod oculorum susciperet injectum, et ubi se figere inertissimae posset contemplationis obtutus?
PL 5, 800Aあの目に見えぬ力、いかなる物体的な実体も持たぬものが、世界へと己をもたらし関わらせ、死すべき者たちの集いに加わるのに、より固い質料の覆いを身にまとい、目の眼差しを受け入れ、この上なく鈍い観照のまなざしがそこに留まりうるようにする以外に、いかなる仕方がありえただろうか。
Disputationes adversus gentes 1.60.3
Quis est enim mortalium, qui quiret eum videre, quis cernere, si talem voluisset inferre se terris, qualis ei primigenia natura est: et qualem se ipse in sua esse voluit vel qualitate vel numine?
PL 5, 800Aというのも、もしあの方が、その本来の性質そのままの姿で、あるいはその質と神威とにおいて己が望むままの姿で、地上に己をもたらそうとしていたなら、いったいどの死すべき者が、あの方を見ることができ、見極めることができただろうか。
Disputationes adversus gentes 1.60.4
Assumpsit igitur hominis formam, et sub nostri generis similitudine potentiam suam clausit, ut videri posset, et conspici: verba faceret, et doceret: atque omnes exequeretur res eas, propter quas in mundum venerat faciendas, summi regis imperio et dispositione servatis .
PL 5, 801Aそれゆえあの方は人間の姿を身に受け、我々の種族の似姿のもとに己が権能を閉じ込めた——見られ、目に映るように、言葉を語り、教えるように、そして、至高の王の命令と配剤とに従いつつ、世に来た目的であるすべての事柄を成し遂げるように。