Disputationes adversus gentes 2.65.1
Immo, inquit, si Deus est potens, misericors, conservator, convertat nobis mentes, et invitos faciat suis pollicitationibus credere. Vis ergo est ista, non gratia, nec Dei liberalitas principis, sed ad vincendi studium puerilis, atque inanis contentio.
PL 5, 911A「いや」、と彼は言う。「神が力強く、慈しみ深く、救い主であるならば、我々の精神を転じさせ、望まぬ者たちをもその約束によって信じさせればよいではないか」。ならば、それは力ずくであって、恩寵ではなく、至高の神の気前のよさでもなく、勝つことのみを求める子供じみた空しい争いにすぎない。
Disputationes adversus gentes 2.65.2
Quid est enim tam injustum, quam repugnantibus, quam invitis extorquere in contrarium voluntates, inculcare quod nolint, et quod refugiant animis? prius nocere, quam prosis, et priore detracto, in alienum habitum sententiamque traducere?
PL 5, 911Aそもそも、逆らう者たち、望まぬ者たちの意志を、その意に反して捻じ曲げ、彼らが望まぬこと、魂において拒むことを押しつけるほど、不正なことがあろうか。益をもたらす前にまず害を与え、先にあったものを奪ったうえで、異質な状態と考えへと連れ去ることが。
Disputationes adversus gentes 2.65.3
Tu qui te verti, et vim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias, atque arripias coactus: cur respuis assumere voluntate id, quod versus desideras atque immutatus efficere? Nolo, inquit, et voluntatem non habeo.
PL 5, 911Bお前は、自らが転じさせられることを求め、力を被ることを望んでいる。望まぬことを成し遂げ、強いられて掴み取るために。ならばなぜ、転じたのちに望むであろうこと、変えられたのちに成すであろうことを、みずからの意志で進んで受け入れることを拒むのか。「私は望まない」と彼は言う、「私には意志がないのだ」と。
Disputationes adversus gentes 2.65.4
Quid ergo criminaris Deum, tamquam tibi desit? opem desideras tibi ferre, cujus dona, et munera non tantum asperneris et fugias, verum in alia verba cognomines, et jocularibus facetiis prosequaris. Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere non potero?
PL 5, 911Bでは、なぜ神を、あたかも自分に欠けているかのように咎めるのか。お前は自分に助けをもたらしてほしいと望むのか——その方の贈り物と賜物を、退け逃れるだけでなく、別の言葉で呼び変え、戯れの冗談を浴びせておきながら。「では、私がキリスト教徒とならなければ、救いの望みを持つことはできないのか」。
Disputationes adversus gentes 2.65.5
Ita est, ut ipse proponis. Partes enim salutis dandae, conferendique animis quod tribui convenit necessariumque est applicari, solus a Deo patre injunctum habet et traditum, ita se habentibus semotis atque interioribus causis.
PL 5, 912Aそれはその通りである、お前自身が言うとおりに。というのも、救いを与え、魂に、授けられるにふさわしく必要な事柄を及ぼすという務めは、ただ御一人が父なる神から命じられ、委ねられたものとして持っているのであり、それらは内奥に秘められた理由によってそのように定められているのである。
Disputationes adversus gentes 2.65.6
Ut enim dii certi certas apud vos habent tutelas, licentias, potestates, neque eorum ab aliquo id quod ejus non sit potestatis ac licentiae, postulatis: ita unius pontificium Christi est dare animis salutem, et spiritum perpetuitatis apponere.
PL 5, 912A諸君のもとで、ある定まった神々が定まった守護と権限と権力を持ち、その神の権力と権限に属さぬことを、諸君がその神に求めはしないのと同じように、魂に救いを与え、永続の霊を加えることは、ただキリストひとりの祭司職なのである。
Disputationes adversus gentes 2.65.7
Si enim patrem creditis Liberum dare posse vindemiam, medicinam non posse: si Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse Junonem, Fortunam, Mercurium, Vulcanum, rerum esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse a nobis est ut debeatis accipere, a nullo animas posse vim vitae atque incolumitatis accipere, nisi ab eo, quem rex summus huic muneri officioque praefecit.
PL 5, 912Aもし諸君が、リベル・パテルはぶどうの収穫を与えることができても医術は与えられないと信じ、ケレスは穀物を、アエスクラピウスは健康を、ネプトゥヌスはあることを、ユノやフォルトゥナやメルクリウスやウルカヌスは別のことをそれぞれ与えられると信じ、おのおのが定まった特定の事柄の授け手であると信じているのであれば――我々からもこのことを諸君は必然として受け入れねばならない。すなわち、魂は、至高の王がこの務めと職掌に任じた者を除いては、誰からも命と息災の力を受け取ることができない、ということを。
Disputationes adversus gentes 2.65.8
Hanc omnipotens Imperator esse voluit salutis viam, hanc vitae, ut ita dixerim, januam; per hunc solum est ingressus ad lucem, neque alia datum est, vel irrepere, vel invadere, caeteris omnibus clausis atque inexpugnabili arce munitis.
PL 5, 912B全能の統治者は、これを救いの道たらしめようと望んだ。いわば、これを命への門とすることを。この者を通してのみ、光への入り口があり、忍び入ることも押し入ることも、他のいかなる道によっても許されてはいない。他のすべては閉ざされ、難攻不落の砦をもって固められているのである。