Disputationes adversus gentes 6.22.1
Nisi forte negligere deos dicitis haec damna, nec putare esse idoneam causam, propter quam se exerant, et nocentibus poenam violatae religionis infligant.
PL 5, 1206Aそれとも、諸君はこう言うのか――神々はこれらの損害を意に介さず、それを、自ら奮い立って、侵された祭祀への罰を加害者に科すにふさわしい理由とは見なさない、と。
Disputationes adversus gentes 6.22.2
Ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsa habere desiderant, quae convelli et diripi perpetiuntur impune: immo e contrario perdocent aspernari se illa, in quibus spretos ultione in aliqua significare non curant.
PL 5, 1206Aであれば、そうであるならば、神々はその神像そのものを持つことすら望んではいないのであり、それが引き剥がされ、掠奪されるのを罰せられぬままに許しているのである。いや、それどころか、彼らはむしろ逆に、自らが軽んじられていることを何らかの報復でもって示そうとしない、その神像を蔑んでいるのだと、はっきりと教えているのである。
Disputationes adversus gentes 6.22.3
Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae, adamasse ut foeminam, mente, anima, lumine rationis judiciique caecatis; solitumque dementem, tamquam si uxoria res esset, sublevato in lectulum numine copularier amplexibus atque ore, resque alias agere libidinis vacuae imaginatione frustrabiles.
PL 5, 1206Aピロステファノスは『キュプロス誌』のなかで、こう伝えている。キュプロスの王ピュグマリオンは、キュプロス人のもとで古くからの聖性と祭祀の対象とされてきたウェヌスの神像を、あたかも一人の女であるかのように恋い慕った。その心も、魂も、理性と判断の光も、くらまされてしまったのである。そして、狂気に取り憑かれた彼は、あたかもそれが妻であるかのように、その神威を寝台へ抱き上げて、抱擁と口づけとを交わすことを常とし、さらに、空しい欲望の妄想によって、成就しえぬそのほかの行為までをもなしていた。
Disputationes adversus gentes 6.22.4
Consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Gnido indicat, superque rebus ejus, adolescentem haud ignobilem memorat, sed vocabulum ejus obscurat, correptum amoribus Veneris, propter quam Gnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lascivias, cum ejusdem numinis signo genialibus usum toris, et voluptatum consequentium finibus.
PL 5, 1207A同様の話を、ポシディッポスも、クニドスとその出来事について著したと題する書のなかで語っている。彼は、名は伏せながらも、卑しからぬ一人の若者について記す――その者はウェヌスへの恋、すなわちクニドスがその名を負うところのかの女神への恋にとらわれ、自らも情事の戯れを交え、かの神威の彫像とともに婚礼の寝床を用い、それに続く快楽の極みにまで至った、と。
Disputationes adversus gentes 6.22.5
Ut similiter rursum interrogem, si in aere, atque in materiis caeteris, quibus signa formata sunt, superorum potentiae delitescunt: ubinam gentium fuerant una atque altera Veneres, ut impudicam petulantiam juvenum propulsarent ab se longe, et contactus impios cruciabili coercitione punirent?
PL 5, 1207Aそれゆえ私は、ふたたび同じように問おう。もし青銅のうちに、また彫像が作られるそのほかの材質のうちに、天の者たちの力がひそんでいるのであれば、この時、かの一方と他方の二柱のウェヌスは、いったいどこにいたというのか。若者たちの恥知らずな厚かましさをその身から遠く払いのけ、その不敬な接触を、苦しみに満ちた懲罰でもって罰することはなかったのか。
Disputationes adversus gentes 6.22.6
Aut, quoniam mites, et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent gaudia, mentemque insanam recreatis reducerent sensibus?
PL 5, 1208Aそれとも、この女神たちは温和で、より穏やかな気質を持つゆえに、せめてどれほどのことができただろうか――哀れな者たちの狂おしい歓びを鎮め、正気を取り戻させた感覚によって、狂った心をもとに戻すことくらいは。