Disputationes adversus gentes 2.64.1
Sed si generis Christus humani, inquitis, conservator advenit, cur omnino non omnes aequali munificentia liberat?
PL 5, 910Aだが、と諸君は言う、もしキリストが人類の救い主として来たのならば、なぜありとあらゆる者を等しい寛大さをもって解き放たないのか。
Disputationes adversus gentes 2.64.2
Non aequaliter liberat qui aequaliter omnes vocat? aut ab indulgentia principali quemquam repellit, aut respuit, qui sublimibus, infimis servis, foeminis, pueris, uniformiter potestatem veniendi ad se facit?
PL 5, 910Aすべての者を等しく招く者が、等しく解き放たないなどということがあろうか。あるいは、高貴な者にも、最も卑しい奴隷にも、女にも、子供にも、一様に自分のもとへ来る力を与える者が、その至高の寛容から誰かを退け、拒むということがあろうか。
Disputationes adversus gentes 2.64.3
Patet, inquit, omnibus fons vitae, neque ab jure potandi quisquam prohibetur, aut pellitur.
PL 5, 910B命の泉は、と彼は言う、すべての者に開かれており、飲む権利から誰ひとり禁じられることも、追い払われることもない。
Disputationes adversus gentes 2.64.4
Si tibi fastidium tantum est, ut oblati respuas beneficium muneris, quinimmo si tantum sapientia praevales, ut ea, quae offeruntur a Christo, ludum atque ineptias nomines: quid invitans in te peccat, cujus solae sunt hae partes, ut sub tui juris arbitrio fructum suae benignitatis exponat?
PL 5, 910Bもしお前に、差し出された賜物の恩恵を拒むほどの高慢があるなら、それどころか、キリストによって差し出されるものを戯れと愚劣と呼ぶほどの知恵に秀でているのなら——招く者がお前に対していったい何の罪を犯したというのか。招く者の役割はただ一つ、その慈愛の実りを、お前自身の裁量に委ねて差し出すことだけなのだから。
Disputationes adversus gentes 2.64.5
Sortem vitae eligendi nulli est, inquit Plato, Deus causa, neque alterius voluntas adscribi potest cuiquam recte, cum voluntatis libertas in ipsius sit posita potestate, qui voluit.
PL 5, 910B生の定めを選ぶことについて、神は誰の原因でもない、とプラトンは言う。また、他者の意志を誰かに正しく帰することはできない。意志の自由は、その意志する当人自身の力のうちに置かれているのだから。
Disputationes adversus gentes 2.64.6
An numquid orandus es, ut beneficium salutis ab Deo digneris accipere, et tibi aspernanti, fugientique longissime, infundenda in gremium est divinae benevolentiae gratia? Vis sumere quod offertur, atque in tuos usus convertere? consulueris tu tibi.
PL 5, 910Bそれとも、お前は懇願されねばならないのか——神からの救いの恩恵を受け取ることを、お前がよしとしてくれるようにと。そして、お前が拒み、できる限り遠く逃げているというのに、神的な慈愛の恩寵をお前の懐に注ぎ込まねばならないのか。差し出されたものを受け取り、自分の益に転じたいと思うか。ならば、それはお前自身のためを図ったことになる。
Disputationes adversus gentes 2.64.7
Aspernaris, contemnis, et despicis? tu te muneris commoditate privaveris. Nulli Deus infert necessitatem, imperiosa formidine nullum terret.
PL 5, 910Cお前はそれを拒み、蔑み、見下すのか。ならば、お前は自分自身から、その賜物の恵みを奪ったことになる。神は誰にも強制を課さず、支配的な恐怖によって誰をも脅かすことはない。
Disputationes adversus gentes 2.64.8
Neque enim necessaria nostra illi salus est, ut compendii aliquid dispendiive patiatur: si aut Deos nos fecerit, aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit.
PL 5, 911A実に、我々の救いは神にとって必要なものではない。我々を神々としようと、あるいは腐敗による解体によって無に帰することを許そうと、それによって神が何かを得たり失ったりすることはないのである。