Disputationes adversus gentes 3.42.1
Infinitum est et immensum species ire per singulas, atque ipsis facere promptum libris, nullum esse a vobis Deum, neque existimatum, neque creditum, de quo ambiguas, discrepantesque sententias opinionum mille varietatibus non prompseritis.
PL 5, 999A個々の様態をひとつひとつ辿り、諸君の書物そのものから、諸君が神とみなし、あるいは信じたもので、千通りもの意見の相違をもって曖昧で食い違った説を示さなかったものはひとつもないと明らかにすることは、際限なく、また途方もないことである。
Disputationes adversus gentes 3.42.2
Sed brevitatis et fastidii causa satis est dixisse, quae dicta sunt: et est operosum nimis coacervare in unum multa, cum ex uno et ex altero manifestum fiat, et pateat, labare, nec quidquam vos certi de his rebus quas asseritis dicere: nisi forte dicetis, etiamsi personaliter ignoramus, qui sunt Lares, qui Novensiles, qui Penates, esse illos tamen consensione ipsa vindicante auctorum, et in numeris caelitum formam sui generis obtinere.
PL 5, 999Aだが、簡潔さと、うんざりさせぬためには、すでに語られたことを語ったのみで十分である。多くのことをひとつにまとめ上げるのは、あまりに骨の折れることであり、ひとつの、また別のひとつの事例から、諸君が揺らいでおり、諸君の主張する事柄について何ひとつ確かなことを言えずにいることは、すでに明らかで、はっきりしているからである。あるいは諸君はこう言うのかもしれない——ラレスとは誰か、ノウェンシレスとは誰か、ペナテスとは誰か、その人格を我々は知らずとも、著者たちの合意そのものが証するとおり、彼らはやはり存在し、天の神々の数のうちに己が種族の姿を保っているのだ、と。
Disputationes adversus gentes 3.42.3
Et quemadmodum poterit an sit Deus aliquis sciri, si ignorabitur et nescietur quid sit? aut postulatio ipsa beneficiorum valere, si exploratum non erit, non certum, quis ad quamque debeat consultationem vocari?
PL 5, 1000Aだが、ある神が存在するかどうかを、それが何であるかが知られず、分からないままで、どうして知ることができようか。あるいは、いかなる相談のためにいずれの神が呼び求められるべきかが、確かめられず、定まっていないのに、恩恵を求める嘆願そのものが、どうして効力を持ちえようか。
Disputationes adversus gentes 3.42.4
Omnis enim, qui quaerit alicujus numinis impetrare responsum, debet necessario scire, cui supplicet, quem imploret, a quo rebus auxilia et necessitatibus exposcat humanis: maxime cum vos ipsi, et non omnes omnia deos posse praestare, et dissimilibus ritibus singulorum animos referatis offensionesque placari.
PL 5, 1000Aというのも、いずれかの神威から答えを得ようと求める者はみな、誰に嘆願し、誰に懇願し、誰に人間の事柄と必要のための助けを求めるべきかを、必ず知っていなければならないからである。まして、諸君自身が、すべての神がすべてのことを叶えうるわけではないこと、また、めいめいの神の心も、その怒りも、それぞれ異なる祭儀によって宥められるのだと語っているのであれば、なおさらである。