Disputationes adversus gentes 2.55.1
Quae cum esse consenserimus victi, et universa his scatere nominaliter annuerimus humana consequetur ut rogitent, cur ergo haec mala Deus omnipotens non aufert, sed esse perpetitur, et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione procedere?
PL 5, 897Aこうして我々が屈服させられ、悪の存在することを認め、人間界のすべてがそれで満ち溢れていることをはっきりと肯うならば、当然彼らはさらに問い続けるであろう——それならばなぜ全能の神はこれらの悪を取り除かず、それが存在することを許し、あらゆる世を通じて頑強に続いていくままにさせているのか、と。
Disputationes adversus gentes 2.55.2
Si intellectus nobis affuerit Dei regis, ac principis, nec per impias vagari suspicionum voluerimus insanias, respondeamus necesse est, nescire nos ista: nec quae nullis possent facultatibus comprehendi, expetisse aliquando aut studuisse cognoscere, meliusque ducentes, quinimmo potius magis in inscientiae finibus atque ignorantiae permanere, quam sine Deo dicere nihil fieri (per voluntatem), ut simul intelligatur, et malis eum causas dare, et miseriarum esse innumerabilium conditorem.
PL 5, 897Aもし我々に、王にして至高者である神への正しい理解があり、不敬な推測の狂気の中をさまよおうと望まないのであれば、我々はこう答えねばならない。すなわち、それらのことを我々は知らないのだ、と。いかなる能力によっても把握され得ないことを、かつて求めたことも、知ろうと努めたこともない。むしろそのほうがはるかによいと考え、無知と不知の境界のうちにとどまるほうを選ぶ——神の意志なしには何ごとも起こらない〔底本は per voluntatem を丸括弧に入れて刷る〕と言うことで、同時に、神が悪の原因を与える者であり、数え切れぬ悲惨の創始者であることになってしまうよりは。
Disputationes adversus gentes 2.55.3
Mala ergo, dicetis, unde sunt haec omnia? Ex elementis, inquiunt, et ex eorum inaequabilitate, sapientes; quod fieri qui possit, ut quae sensum et judicium non habent, maliciosa esse perhibeantur et noxia: aut non ille sit potius malitiosus et noxius, qui res pessimas futuras in alicujus operis assumpsit effectum, eorum est, qui asserunt, pervidere.
PL 5, 897Aそれなら諸君は問うだろう——これらすべての悪はどこから来るのか、と。賢者たちは言う、元素から、そしてその不均衡から、と。しかし、感覚も判断も持たぬものが悪意ある、害をなすものと言われることが、どうしてありえようか。あるいはむしろ、いずれ最悪の結果をもたらすはずのものを、何かの作業の結果へと取り込んだ者こそが、悪意ある、害をなす者ではないのか——それを見極めるのは、そう主張する者たち自身の仕事である。
Disputationes adversus gentes 2.55.4
Quid ergo nos, unde? Responsionis necessitas nulla est, sive enim possumus dicere, sive minus valemus, nec possumus, utrumque apud nos parvum est; nec in magnis ponderibus ducimus vel ignorare istud, vel scire, unum solum posuisse contenti; nihil a Deo principe quod sit nocens atque exitiale, proficisci.
PL 5, 897Bでは我々はどうか。悪はどこから来るのか。答える必要は何ら無い。我々に答えられようと答えられまいと、どちらであっても我々にとっては些細なことである。これを知らずにいることも、知ることも、大きな重みを持つこととは見なさない。ただ一つのことだけを打ち立てて満足するのだ——すなわち、至高の神からは害をなし滅びをもたらすものは何ひとつ出て来ない、ということである。
Disputationes adversus gentes 2.55.5
Hoc tenemus, hoc novimus, in hac una consistimus cognitionis et scientiae veritate; nihil ab eo fieri, nisi quod sit omnibus salutare, quod dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum; quod infinitas habeat atque incorruptibiles voluptates, quod sibi quisque contingere votis omnibus expetat, forisque ab his esse exitiabile ac mortiferum ducat.
PL 5, 897B我々はこれを保持し、これを知り、この一つの認識と知識の真理のうちに立っている。すなわち、神から生じるものは、すべての者にとって救いとなるもの、甘美なもの、愛と喜びと歓びに満ち満ちたもの以外にはない、ということである。それは無限にして不朽の快楽を持ち、誰もがあらゆる願いをもってわが身に与えられることを望み、またこれらの外にあるものを滅びをもたらし死をもたらすものと見なす、そのようなものである。