アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput XIV 第IV巻 第XIV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1028A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.14.1

1

Aiunt igitur theologi vestri, et vetustatis absconditae conditores, tres in rerum natura Joves esse: ex quibus unus Aethere sit patre progenitus, alter Coelo, tertius vero Saturno, apud insulam Cretam et sepulturae traditus et procreatus.

PL 5, 1028A

かくして諸君の神学者たち、また隠された古代の伝承の創始者たちは言う——事物の本性のうちに三柱のユピテルが存在する、と。そのうち一柱はアエテル(天上気)を父として生まれ、もう一柱はカエルス(天)を父として生まれ、そして第三のユピテルはサトゥルヌスを父として、クレタ島において生まれ、また葬られたのだ、と。

Disputationes adversus gentes 4.14.2

2

Quinque Soles, et Mercurios quinque: ex quibus, ut referunt, Sol primus Jovis filius dicitur, et Aetheris habetur nepos; secundus aeque Jovis filius, et Hyperiona proditus genetrice; tertius Vulcano, non Lemnio, sed Nili qui fuerit filius, quartus Jalysi pater, quem Rhodi peperit heroicis temporibus Acantho; quintus Scythici regis et versipellis habetur Circae.

PL 5, 1028A

また、五柱の太陽神と五柱のメルクリウスが存在する、と。そのうち、伝えるところによれば、第一の太陽神はユピテルの子と言われ、アエテルの孫とされる。第二の太陽神も同じくユピテルの子であり、母をヒュペリオナとする。第三の太陽神は、レムノスのウルカヌスではなく、ナイル川の子であったウルカヌスの子である。第四の太陽神はイアリュソスの父であり、英雄の時代にロドス島でアカントがこれを産んだ。第五の太陽神は、スキュティアの王と、姿を変える女キルケーとの子であるとされる。

Disputationes adversus gentes 4.14.3

3

Jam Mercurius primus, qui in Proserpinam dicitur genitalibus adhinnivisse subrectis, supremi progenies Coeli est. Sub terra est alter, Trophonius qui esse jactatur.

PL 5, 1029A

さて、プロセルピナに対して勃起した性器をもっていなないたと言われる第一のメルクリウスは、至高のカエルスの子孫である。第二のメルクリウスは地下にあり、トロフォニオスがそれであると誇り伝えられている。

Disputationes adversus gentes 4.14.4

4

Maia tertius matre, et Jove procreatus sed tertio; quartus soboles Nili est, cujus nomen Aegyptia gens horret et reveretur expromere. Quintus Argi est interemptor, fugitivus, atque exul, et proditor apud Aegyptum litterarum.

PL 5, 1029A

第三のメルクリウスは、マイアを母とし、第三のユピテルを父として生まれた。第四のメルクリウスはナイル川の子孫であり、エジプトの民はその名を口にすることを畏れ、慎んで避ける。第五のメルクリウスはアルグスを殺した者であり、逃亡者、追放者であって、エジプトで文字を伝えた者である。

Disputationes adversus gentes 4.14.5

5

Sed et Minervae, inquiunt, sicut Soles et Mercurii, quinque sunt; ex quibus prima non virgo, sed ex Vulcano Apollinis procreatrix; Nili altera proles, et quae esse perhibetur Aegyptia Sais.

PL 5, 1030A

しかし、太陽神やメルクリウスと同様に、ミネルウァもまた五柱いる、と彼らは言う。そのうち第一のミネルウァは処女ではなく、ウルカヌスによってアポロを産んだ女である。第二のミネルウァはナイル川の子孫であり、エジプトのサイスの女神であるとされる。

Disputationes adversus gentes 4.14.6

6

Stirps Saturni tertia est, et quae usum excogitavit armorum; Jovis quarta progenies, quam Messenii Coryphasiam nuncupant; et quae Pallantem occidit patrem incestorum appetitorem, est quinta.

PL 5, 1030A

第三のミネルウァはサトゥルヌスの血統であり、武器の使用を考え出した女神である。第四のミネルウァはユピテルの子孫であり、メッセニア人はこれをコリュファシアと呼ぶ。そして、近親相姦を求めた父パラースを殺した女神が、第五のミネルウァである。