アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XXIV 第II巻 第XXIV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 849A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.24.1

1

Quid in Menone, o Plato, quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitaris, et ex ejus niteris responsionibus comprobare, quae discamus non discere, sed in eorum memoriam quae antiquitus noveramus, redire?

PL 5, 849A

おお、プラトンよ、『メノン』において、なにゆえお前は、数の理に基づく問いを幼い少年に投げかけ、その答えによって、我々が学ぶところのものは学び取るのではなく、はるか昔に知っていた事柄の記憶へと立ち返るのだということを、証明しようと努めるのか。

Disputationes adversus gentes 2.24.2

2

Qui si tibi vere respondet, non enim nos convenit fidem rebus abjudicare quas dicis, non rerum scientia, sed intelligentia ducitur: et ex eo, quod aliquos numeros quotidianis habet ex usibus notos, fit ut sequatur rogatus, et ipsa illum semper per multiplicationis adducat accessio.

PL 5, 849A

もし彼がお前に正しく答えるとしても——お前の語るところを我々が端から信を拒むのはふさわしくないからであるが——それは事物の学知によってではなく、理解力によって導かれているのである。日々の用いごとから幾つかの数を知っているというそのことによって、問われれば後をついて答えることになり、掛け合わせの増分そのものが常に彼を導いていくにすぎない。

Disputationes adversus gentes 2.24.3

3

Quod si vere confidis immortales huc animas, et plenas scientiae pervolare, adolescentulum istum rogare definito, quem esse conspicis ignarum rerum, et humanitatis in finibus constitutum.

PL 5, 850A

もしお前が、不死なる魂が学知に満ちてこの世へと飛来するのだと真に確信しているならば、あの少年に問うのはもうやめるがよい〔底本は definito。desinito と読む〕。お前が事物に無知だと見なしているその少年は、人間の交わりの内にすでに置かれた者なのだから。

Disputationes adversus gentes 2.24.4

4

Quadragenarium istum ad te voca, et ex eo percontare, non abstrusum aliquid, non involutum, non de triangulis, non de quadratis, quid sit Cubus, aut Dynamis sesquioctavus, aut sesquitertius ultimo: sed quod in medio situm est, bis bina, bis terna, quam efficiant summulam, quaerito.

PL 5, 850A

この四十歳の者をお前のもとへ呼び寄せ、彼に尋ねてみるがよい。深遠なことでも、込み入ったことでもなく、三角形についてでも、四角形についてでもなく、立方数とは何か、平方数〔デュナミス〕とは何か、九対八の比とは何か、はては四対三の比とは何か、といったことでもなく——ただ、その中間にあるもの、二かける二、二かける三が、いかなる小さな和をなすかを問うてみるがよい。

Disputationes adversus gentes 2.24.5

5

Volumus videre, volumus scire, quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat quaestionem.

PL 5, 850A

我々は見たいのである、知りたいのである——問われたとき彼が何と答えるのか、投げかけられた問いを解き明かすことができるのかどうかを。

Disputationes adversus gentes 2.24.6

6

Ita ille sensurus est, quamvis ei pateant aures, an aliquid dicas, an aliquid quaeras, an ab se responderi aliquid postules: et non stipes ut aliquis, aut Marpesia, ut dictum est, rupes stabit elinguis et mutus, hoc ipsum ignorans et nesciens, secum potius an cum altero colloquaris, cum altero sermocineris, an secum: oratio sit ista, quam promis, an sonitus vocis, nihil rerum significans, sed inani continuatione pertractus?

PL 5, 850A

彼はそのようにして気づくのであろうか——たとえ耳が開かれていようとも、お前が何かを語っているのか、何かを問うているのか、彼から何らかの答えを求めているのかを。そして彼は、あたかも切り株のように、あるいは言われるところのマルペーサの岩のように、舌なく口を利かぬまま立ちすくむのではないか。お前が自分自身と語っているのか、それとも別の誰かと語り合っているのか、別の誰かと言葉を交わしているのか、あるいは自分自身と語っているのか、それ自体を知らず、わきまえぬままに。お前が発するそれが言葉であるのか、それとも何ら事柄を意味することなく、空しい連なりによって引き延ばされた声の響きにすぎないのかを。